Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Zacharias <Gazaeus>; Mayer, Carl; Ahrens, Carl [Hrsg.]
Die sogenannte Kirchengeschichte des Zacharias Rhetor — Leipzig, 1899

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22264#0472
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
378 Anmerkungen.

copus quidam nomine Abraham, clericus, eiusdem ecdesiae dia-
conus, Telensis genere, qui Bar-Chili dicebatur. Hie post Ordi-
nationen ex urbe Antiochia Amidam profeetus, Diabolo ipsum
invadente, crudelempersecutionem movere coepit, et rapinis anima-
rumque perditioni prae Omnibus qui ipsum antecessere vel subse-
cuti sunt intentus, occidere etiam fideles, cruci affigere et com-
burere barbarus et immisericors homo in deliciis habuit. Pergit
Joannes infinita Abrahame» scelera appingere: quod nimirum
eos, qui concilium Chalcedonense reiciebant, apud Thomam
Gothum, Amidae tum ducem (ob identisch mit dem von Proc.
B. P. 1, 22 p. 111, 14 [s. zu 176, 10] Erwähnten?), tamquam
rebelies deferens, eosdem in carcerem detrudi, verberibus plecti
et crueifigi, eorumque cadavera in campos proici curaverit:
quod monachos omnes, qui circum Amidam morabantur et
consentire ipsi recusabant, e coenobiis suis expulerit: quod
totius urbis aedes, domus, atria et officinas diligentissime de-
scripserit, viros, mulieres et parvulos ipsos sive natos, sive in
utero adhuc clausos recensendo, ut illi quidem communionem
in ecclesia matrice de sua vel suorum manu aeeiperent; foetus
vero statim atque in lucem prodirent, ipso sciente et permit-
tente baptizarentur, gravissima in matres lata sententia, quae
incognitos presbyteris suis abortus fecissent: quod Cyrum
quendam ex oppido Lighin (Lagen in unserem Texte) presby-
terum monophysitam cum ipso communicare recusantem, et
immissam per vim in eius os eucharistiam expuentem, feria
quarta hebdomadae maioris accenso rogo publice comburi
iusserit.- quod denique in eorum domos, qui obtemperare ipsi
detrectabant, binos ternosque milites immiserit, qui eorum
bona expilarent, et Arianorum praesertim extra urbem in loco
Homani appellato commorantium cohortem, gentem turpem
ac foetidam, qui corporis morumque deformitate homines adi-
gerent aedibus ac bonis suis potius cedere, quam cum eis
conversari. Et haec quidem omnia a se visa fuisse affirmat
Joannes, inquiens: In vis autem, quae descripsimus, neque nos
a veritate declinasse, neque falso quidquam retulisse, testem
Dominum advocamus: sed et eos omnes, qui impio illi et crudeli
facinori coaevi fuere: id quod etiam in toto Oriente et Occidente
p'ervulgatum est, cunetis haec fieri ab hominibus, qui sacerdotii
Schema, non virtutem portant, dolentibus. Reliqua vero huiusce
flagitia, quae oculis nostris vidimus, et manibus contrectavimus,
auribusque audivimus, si literis commendare velimus, multis
voluminibus opus esset.

244, 17. Die Stelle findet sich in Ps.-Clementis ßecogni-
tiones 7, 6 (ed. Oersdorf p. 157 f.). Der in unserem Texte
zitierte Satz lautet dort: panis mihi solus cum olivis et raro
etiam cum oleribus in usu est.
 
Annotationen