Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 2
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0213
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
2

ELEMENTORUM

Ipsum autem opus distribuam in partes duas ; utramque tri—
bus libris conibantem : Eritque Pars prima de Architedlura
Civili 5 secunda vero de Militari. Et liber primus continebit
Praecepta Generalia; Secundus aget de Privatis Publicisque
AEdiftciis; Tertius de dEdificiorum Ornamentis; Quartus
de Descriptione Munimentorum ; Quintus de Architedlura
Navali j Sextus de Belli Instrumentis.

LIB. I. C A P. L

D E APPARATU.

§* i.T)ONI dEdisicii tres sunt praecipuae virtutes : Utili-
JO tas, Firmitas, Venustas. utilitas obtinebitur,
si lingula aedifacii membra apte disponantur, justa magnitu-
dine, locis propriis. firmitas, si fundamentis bene jadtis
normaliter insistant parietes parte ima crassiores. Apertiones
vero sibi invicem diredle subsint, ut ubique Vacuum Vacuo
immineat, et Plenum Pleno. venustas denique consurgit
ex partibus pulchris et necessariis, sibi invicem totique belle
respondentibus.

Hisce omnibus ut rite prospiciat Architedlus, principio fu-
turi operis specimen in charta delineet. i. ichnographi-
am, quae est areae jacentis descriptio. 2, orthographiam,
quae est ipsius fronds ereddo. 3. sciagraphiam sive sce»
nographiam, quae est Fronds, et abscedentium laterum
adumbratio, Praxis ad Graphidem pertinet; cujus notitiam
domo secum afferre Architedturn nostrum supponimus.

Horum speciminum beneficio futuri operis molem, parri-
umque mensuras, situm, ornamenta, adeoque et pretium sic
intclliget, ut pollit facile judicare quanti sit aedificaturus,
Sciat enim et suae laudi et firmitati operis multum interesse
ne incipiat aedificare, donee materiae bene praeparatae, opera-
rum, pecuniae, sads habuerit in promptu, nequid obsit quo
minus simul et semel aedificet.

§• 2.
loading ...