Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 8
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0219
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
g

ELEMENTORUM

scandulis, nempe a!Tulis ligneis seddilibus (unde nonnulli
SCiNDULAS dici malunt) contedbam suisse Romam ad Pyrrhi
usque bellum tradit Plinius: tegulas codbiles invenisse Ciny«*
ram : Plumbo, aere, et cupro quis primus fecerit nescimus.
Latastros lapideos Byzas Naxius reperit: lapidem quern vo-
carnus ardosium, nobis adeo familiarern, (quod mireris) Ve-
ter es ignorabant.

Nostri metallo rarius, praeterquam plumbo, nec ex eo te-
gulis, sed laminis utuntur : saepe ardosio lapide; sed plerum-
que tegulis codbilibus, iisque vel planis, vel ham axis.
Ad utrasque collocandas, alTeribus transversim imponunt am-
brices, quibus tegulas squamatim adneddunt; hamatas vero cum
imbricibus ita collocant, ut in duabus hamatis singuli imbrices
inveniantur: cumque se exisdiment hoc opere pavonum cau-
das imitari tegulata tedda pavonina vocant vel p AVON ace a.

Tegularum figurae quinque sunt in Tab. 3. descriptae;
quarum a ell Imbrex, b tegula hamata, reliquae tres planae.

L I B. L CAP. III.

QUID SIT ORDO ? QUAEQUE EjUS MEMBRA ? ET MEMBRORUM
PARTES ET PARTICULAR ?

§. i. TAM de Parietum Ornarnentis, et primo de Colum-
J* nis dicam.

Columna vel adhaeret parieti quasi parte aliqua inserta ;
vel absistit a pariete sic ut aere circumcingatur. Illam igitur
INSERTAM dicere nihil vetat; haec vocatur insulata ; nam
et insulas appellant Domos quas ab aliis sejunddas ambit aer
sicut Insulas salum.

TAB. III. FIG. IF.

Column* partes sunt tres; basis, B C. scapus, C D»
capitulum, D E. Caetera quae vides in Tabula sunt co-
lumns adjuncta. In profundum, infra stylobata AB»
supra, epist ylium EF cum zophoro FG et coronice GH,

quae
loading ...