Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0220
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ARCHITECTURE

9

quae tria vocantur uno nomine trabeatiq E H j Columna
cum Stylobata, columnatio AE: ad Columnae latera, in
arcuato opere incumbje II, Intercolumnii fornicem susti-
nentes. Figura M cuneisormis repraesentat L-apidem in for-
nice medium qui vocatur mensula.

Columns proprie dihtae scapus circularis est : fronte plana
est parastata, quod est unicum ejus a Columna discrimen:
caetera omnia plane eadem quae Columnae, et iisdem legibus
constituta. Amat inseri, sed est saepe insulata.

Or do est venusta quaedam Columnae cum suis adjundlis
symmetria, certis rationibus conclusa. Vocatam arbitror hoc
nomine, quod struendo Columnarum ordini sit idonea : a
Vitruvio aliisque ratio et genus appellatur.

Ad Symmetriam certo designandam, secatur Columnae
Semidiameter in partes 30, et vocatur modulus; partes vero,
uncije vel minuta : quaeque ex his constant mensurae omnes
exprimuntur ut in compute Astronomico. v. g. 1. 2 o'. signi-
sicat 1 Mod. 20 Min. 3. 15'. 3 Mod. 15 Min. 4:00'. quatuor
Modulos, o. 06', sex Minuta, et Tie de caeteris. Poterit itaque
Columna, adeoque Modulus, major minorve statui pro arbitrio
Architehli; constituta vero Moduli magnitudine, tota totius
Ordinis symmetria determinatur, prout suo loco docebimus.

r A B. IF.

§. 2. Ordinis membra sive partes majores sunt Nobis
columnatio et trabeatio; aliis interdum Membra, quae
Nobis Membrorum partes, quasque supra retulimus. In
partibus- sealpendo distinguuntur particul2E ; Quarum

Alia? sunt fronte plana; ut 1. plinthus A. Parallele-
pipedon, quod lateris seu potius tegulae nomen et siguram
praefert. In Columnae Capitulo positus appellatur abacus,
estque cavis interdum lateribus ut B. 2°. fascia C. quae est
quasi Plinthus oblongior. Ah hac regula D, et taenia E
sola parvitate differunt. Regula in Coronice posita appellatur

B CORONA
loading ...