Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 16
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0227
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ELEMENTORUM

16

L I B. L C A P. V,

DE TRIBUS GENERIBUS.

§. I. “T AT IN I tribus Graecorum Ordinibus, adjecere
JL^ duo quae vocamus Genera, a Graecis (ut Latina
fere omnia) derivata.

TAB. XI.

Primum Genus est etruscum sive tuscanicum, quod et
merito vocatur RUSTICUM, differt enim a Dorico sicut a Give
Villicus. Exemplum ejus antiquum cum imposita Trabea-
tione nullum extat. A Vitruvio describitur rusticitate minime
toleranda: et nihilo melius a Junioribus praeter unum Pal-
ladium.

Stylobatae altitudo 2:00'; facies plana. Columna alta est
14:00'; scapus purus. Intercolumnia Araeostyla. Trabeatio-
nis altitudo, Columnae subquadrupla.

TAB. XII XIII, XIV.

§. 2. Secundum Genus est compositum idque triplex.
1. italicum, quod et Compositum xu,T dicitur, ut

puto, nusquam a Vitruvio memoratum. Componitur ex lonico
et Corinthio, qui duo secum invicem pulchrius committun-
tur, quam eorum alteruter cum Dorico. Gracilius est Ordine
Corinthio, et abundat pluribus scalpturis ; ut st virginem Co-
rinthius, Compositum referat meretricem.

Stylobatae altitudo, est Columnae triens- nempe 6:20'; nam
Columnae 20:00'. Scapus potest else strigatus. Intercolumnia
sunt Pycnostyla. Trabeationis altitudo, Columnae subquin-
tupla. Columnae Basts vel Attica, vel potius Ionico-Corin-
thia. Capituli campana, instar Corinthiae foliata, instdente
capitulo quast lonico ; nam in hoc differt quod Abaeum ha-
beat Corinthium, et Volutas sub cornibus Abaci quast e cam-
panas medio prodeuntes. Hisce legibus Palladius immanem

hujus
loading ...