Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 17
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0228
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ARCHITECTURE. 17

hujus Generis etiam apud Veteres licentiam summo cum ju-
dicio coercuit.

Secundum Genus compositum est dorico-ionicum, cujus
unicum exemplum Roms visitur in ruinis Templi Concor-
dise. Columns basis est Attico-Ionica, plintho carens prae-
terquam in columnis angularibus : capitulum Ionico-Dori-
cum, procurrentibus Volutis ut in Genere Italico; Abacus
Corinthius. Scalpitur Zophorus, led Coronix pura est. Ge-
nus ipsum aspectu pulchrum; et poterit distindlionis causa
non incommode appellari romanum.

Tertium Genus compositum esiet dorico-corinthium
st exemplum ejus occurreret; aspedtu satis est venustum, et
ejusmodi capitulum belle convenit Columns quae vocatur
Attica, de qua inferius. Sed relicto hoc Genere quia caret
exemplo, esto Tertium Genus compositum, in quo Columna
est unius generis, Trabeatio alterius ; ut si columna v. g. sit
Corinthia, Trabeatio Dorica. Potest hoc fieri probante etiam
Vitruvio; et revera fadtum est in templo Salomonis, cujus
columns erant Corinthiae Trabeationem Doricam lustinen-
tes. Totaejus ratio intelligitur ex adjedto Diagrammate, quo
nihil quicquam est venustius. Hoc itaque Genus vocetur
hierosolymitanum, et quicquid eodem fit exemplo.

TAB. XV, XVI, XVII.

3. Narrat Vitruvius I. 1. pro columnis imagines hu-
manas fuisse aliquando substitutas, insignis alicujus vidtoriae
indices. Hujus operis duo commemorat exempla, quae nobis
venient sub nomine generis peregrini: ita enim appella-
bimus Genus omne, quod probatum est, et Canonibus supra
expositis non comprehensum.

Esto igitur Primum Genus Peregrinum quod vocatur per-
sicum, in quo pro columnis sunt Viri, ut in Pausanise tro-
phaso Persie. His imponitur Trabeatio Temper Dorica.

2. Peregrinum alteram est genus caryate, mulie-
rum statuis columnarum locum occupantibus, et imposita

C 'Trabeatione
loading ...