Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 21
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0232
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ARCHITECTURE

21

iasse semper rectae; stolarum striges, interdum, ut in templo
quodam prope Trebiani contorts. Sed et scalpi ut ibidem,
instar corticis scapum, exemplo arboris defenditur.

§. 4. III. Sincera Tint opera: h. e. ut firma sunt, ita fir—
mitatem ostentent; utque sunt venusta, ita sunto venustate
conspicua. Quare columnarum ordo (si plures Tint) gracilior
insistat crassiori: columnae Tortiles, quosque vocant car-
toccios, et scapi annulis revindti, quasi sracfi essent et re-
sarciti, omnino fugiantur, Videndum etiam an per hanc re-
gulam scapus canaliculatus sit deterior puro ; certum est stri-
ges redtas praestare contortis.

Caelatura nimia Venustatem opprimit; nimis extans, aedi-
ficium onerare videtur et ruinam minitari. Damnanda igitur
quanquam operis exquisiti quae in Thermis Diocletiani in
exemplo quodam Corinthio nuper extitit. Probatissimo Au-
gusti aevo parce caelabant: et augusta quae dicitur ratio,
et revera est, paucis constat particulis, manifeste distindtis,
syrnmefria grandiori, parum caelatis, Romae in Baslica
Antonini, seu potius Templo Martis, Zophorus pulvinatus
inter duas Regulas collocatur; unde et apparet ipse, et ins-
stens sibi cymatium non occultat. Docuit hoc Optica, alia-
que generis ejusdem, in operibus priscis laude et imitatione
dignissima,

§. 5. IV. Varietas grata est, modo regulis aliunde consti-
tutis non adversa. Itaque probantur Helices in Pantheo, in
Templo Jovis Statoris, in Nemausens, modis licet diverss
et insolitis fadbe, similis enim Naturae lusus est: sed in Dio-
cletiani Thermis quae arietum cornua imitantur sunt absurdae.
Nemausi, pro suprema regula Coronicis est Echinus ; subtus,
invertuntur mutuli: In JEde Jovis Tonantis, Echinus e duo-
bus alter in Coronice scalpitur modo sngulari: in Pads, Jovis,
Martisque pro sima redta Epistylii est Echinus Scotiae subjec-
fus; In Virilis Fortunae Templo, Trabeationis altitude tota

segu^
loading ...