Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Transl.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara, 395]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26532#0234
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ARCHITECTURE.

n
major! imponit ratio, ut in arcu Veronensi et Templo Polae;
in plerisque subjicit consuetudo. Denticulos mutulis (i. e.
asseres cantheriis) subjicimus, more Romano ' Graeci veteres
non probarunt; nec in Pantheo subjecit Diogenes, quippe
Atheniensis. In Fastigiis veteribus Grsecis nec Denticuli
erant nec Mutuli; contra in Romanis : unde Graecum sor-
tasse templum est a quo absunt, prope Scisin Umbrise civita-^
tern. Coronam tolli e Coronice vetat ratio, probat praeter
alia exemplum Pads: Denticulum secari jubet; saepe tamen
purus relinquitur. Neque vero hsec temere damnemus j quin
nostro potius diffidamus judicio : potest esse causa cur place-
rent, quae Nos fugit.
Quicquid tamen antiquum non est continuo imitandum;
nam quibusdam deterioribus pepercit aetas quae meliora de-
le vit. Interdum coegit riecessitas non quod maluit Archi-
tedus sed quod potuit facere; ut in Templo Romae quod
vocatur del battesimo di Constantino; ubi inter Co-
lumn® Italicae baiin et apophygim sunt solia ; in Coronice,
sub denticulo sima reda, et sub hac statim altera, utrumque
sine exemplo : sed erat Templum e veteribus fragmentis
quoquo modo extruendum. Laudo igitur artificem, qui ne-
cessitati bene se accommodavit; nolo tamen exemplum nist
coadus imitari: ubi enim licet eligere, stultum est illud sequi
quod sola necessitas excufat.

LIB. I. CAP. VII.
DE HABITACULORUM SYMMETRIIS.
1 • T~ “TABITACULUM voco, donee alia vox aptior
I I occurrat, quod Italice stanza Anglice a Room
dicitur; quod commune nomen est spatii cujusvis, pavimento
parietibus et tedo vel contignatione conclusu Multse sunt
hujus species, et nominibus propriis insignitae; generale no-
men
 
Annotationen