Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara, 395]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26532#0235
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
24

ELEMENT ORUM
men (ni fallor) nuspiam reperitur: sed et pleraque specierunl
vocabula optimis etiam Scriptoribus sunt promiscua. Consti-
tuamus igitur, ut solent Mathematici, quomodo Nobis signi-
iicatura sint ea quae deinceps adhibemus.
Cubiculum proprie dicitur in quo est y.oWn Cuba sive
ledftus ad cubandum: idemque est thalamus ; sed magis pro-
prie cubiculum nuptiale. Ad cubiculum iter est per conjunc-
tum illi antecubiculum, quod est Plinio juniori Graeca
voce procjltium ; aliud (opinor) est antithalamus;
quippe qui Thalamo non conjungitur, sed in Grsecis aedibus
ex adverso respondet. Vitruvius VI. 10. in prostadis
dextra (inquit) et sinistra sunt cubicuLa, quorum
CNUM THALAMUS, ALTERUM ANTITHALAMUS ; ita lege
cum Hermolao, non amphithalamus ; nam qui opponitur
Thalamo, quomodo dicetur amphithalamus ? et nift ad-
versa sint cubicula, quomodo in dextra erunt et sinistra ?
Quoniam vero casu incidimus in hanc vocem amphitha-
lamus, poterit Nobis postcubiculum signisicare; pro quo
etiam Philander accepisse videtur.
Triclinium, st Etymologiam spedtes, est in quo sunt tres
xtiveu sive lecfti ad discumbendum. Hoc Romani, quia rarius
pranderent, coenaculum, vel coenationem appellabant.
Graeca vocabula IsayAivoj, &c. lecsos numerant;
Latine omnia sunt triclinia. Plautus tamen biclinium
dixit quod duobus, et scimpodium Gellius quod uni tantum
sterneretur. Aliquando Triclinium pro ipsis lectis accipi-
tur ; et pro Ccenaculo dicitur diet A, vel (quod idem est vo~
cabulum) zeta.
Oeci in genere sunt habitacula quaedam laxiora, quorum
alia Virilibus conviviis, alia Matrum laniftcio destinata legi—
mtis Commode cum Alberto Pailadius salas vel salottas,
i. e. aulas grandes interpretatur.
Exedram a sedilibus dici nemo dubitat; estque proprie
cella ad colloquendum, disserendum, vei meridiandum: sed et
Tri-
 
Annotationen