Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 32
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0243
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ELEMENTORUM

32

Coronicis mensurse quatuor modls ut in Schemate. In omni-
bus primo secatur Epistylium in partes quatuor, habetque Co-
ronicis altitudo harum partium 5. Zophori vero altitude in
modo primo et see undo 3 ; in tertio quadrantem amplius; di-
midium in quarto. Turn reliqua in Schemate sunt per se sa-
tis manifesta.

§.6. Camini apud veteres Romanos non sunt Fumaria,,
sed eorum Guise seu Infumibula: Romse enim si omnino,
certe raro fiebant Fumaria cujusmodi nobis sunt in usu : Sed
pro iis in parte domus subterranea fornix erat oblongus qui
partim calefiebat succensis lignis, partim ferventibus aquis im-
plebatur. Ab hoc calor, ad Oecos, Triclinia, Cubicula, &c.
manabat per canales structiles quaquaversum in intimis parie-
tibus relidtos, et ad sunimam usque contignationem perme-
antes; erantque his nares ad loca omnia in quibus procurare
vellent calorem, exemtilibus operculis contedlse. Multo (ut
videtur) commodius habitaremus nos, si eodem uteremur ex-
emplo.

Fiunt autem hodie Fumaria ut plurimum in muri craslitu-
dine, patulis faucibus in habitaculo conspicuis, excurrente
Gulasupra tedti fastigium. Circumscribuntur Fauces duobus
PARastatis et cortina, cui imposita pyramis ad lacunar
pertingit, eique gula acclivis insidet. Fumarii solum focus
dicitur Pars saucibus opposita (italico nomine quando Lati-
no caret) contrafocus appeiletur.

Mensuraejuxta Muetium sic se habent. In Culinis, Oecis,
et Tricliniis majoribus Faucium latitudo eft a 6 ad 8 pedes :
Altitudo a quatuor semis ad 5. Projectura, sive Prosunditas,
a Parastatae fronte ad Contrafocum mensurata, a duobus semis
ad 3. Hinc sensim decrescit cavum Pyramidis, donee perve-
niat ad imum guise, 4. aut 5 pedes longum; a 10 ad 15 un-
cias, non amplius, latum. In Cubiculis, Faucium latitudo a
quinque semis ad 7 pedes : Altitudo 4 vel semis amplius :
ProjeRura 2 vel duum semis. In Exedris, Cellisque familia-

ncis.
loading ...