Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 36
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0247
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ELEMENTORUM

36

monet Cato) procul a Vicino malo. Eum denique locum
aedificio optabis, in quo domum regularem, h. e. redtangulam
extruere, et in ea laxe, nitide, tranquille habitare possis, et
ipsius ruris amcenitatem in tuas redes transferre. Haec autem
omnia si minus poteris, dabis operam ut quamplurima con-
sequaris ; Idemque de praeceptis caeteris didtum esto.

Partes urbanae ut cujusque sere domus sunt tres. i. Tx
J7Toysan pars infima, quae utplurimum parte sui aliqua est sub-
terranea. 2. To, dvuyex pars media Domino et amicis desti-
nata, quae vel |Uovofeyx sunt vel chfsyx, h. e. unius vel dua-
rum contignationum. 3. Tx nr^rxlx pars iuprema; nempe
minora quaedam habitacula mediis imposita una cum Solariis
si in tedfo fiant.

§.2. In parte media oportet esse grandius quoddam ha-
bitaculum ; et si distega suerint anogea, huic imponi aliud?
non minus : horum inferius est Italice entrata, superius
sala ; Nos introitum, et aulam appellemus. Aulas
oportet esse quoad licet capaces ; quare praestant caeteris qua-
dratic ; estque melior oblonga quae ad quadratum propius ac~
cedit : Palladius nulli concedit longitudinem latitudinis du-
plo majorem.

Circa Introitum et Aulam habitacula magna, parva, me-
diocria, una cum scalis principalibus sunt ita collocanda, ut
ab his in Aulam et Introitum facile pervenire, indeque in
caetera ejus ordinis conclavia expedite et libere commeare
liceat. Porro habitacula diverse (ut diximus) magnitudinis
oportet esse contigua ut mutuam sbi operam praestare possint.

Horum Symmetrias ita conscituet Architeclus, ut snt pro
Domini munere et dignitate diversre. Nam qui communi
sunt fortuna nihil magnum aut magnificum deiiderant: Foe-
neratores et Publicani habitacula commoda, speciosa, ab in-
sidiistuta; Caussidici, elegantiora et magis spatiosa postulant
ad conventus excipiendos ; Mercatores, etiam receptacula re-
ponendis mercibus, tuta et ad Septentrionem conversa ; Ma-

gistratps
loading ...