Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 40
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0251
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
4o

ELEMENTORUM

tylon narrat, et corinthios duos, et prreterea cyzice-

NUM et jEGYPTIUM.

Oecus tetrastylos est in quo sunt column® quatuor in-
sulatae, supraposttam contignationem siastinentes. Utile erit
Introitum hoc modo fieri; nam et securius erit Aulae pavi-
mentum ; et licebit benesicio columnarum ipsius Introitus al-
titudinem reliquae ejus symmetriae congruentem sacere. .Vide
Tabulam xxxii.

Oecus corinthicjs est qui habet (juxta Vitruvium) co-

LUMNAS SIMPLICES AUT IN PODIO AUT IN IMO POSITAS ;

h. e. columnas uno crdine, parietibus insertas, ut in Tab*.
xxxiir. et vel Stylobatis insistentes ut in Fig. prima, vel ipfi
solo ut in secunda, et discriminis causa vocari poterit corin-
thiacus ; uterque modus erit Aulae vaide opportunus.
Trabeatio fiet vel ex intestino opere vel albario. Lacunar
erit vel semicirculare, vel ad trientem latitudinis Oeci delum-
batum. Venustissima erit longitudo quae duabus tertiis lati-
tudinem superat, sive superbipartiens tertias latitudinis.

Oecus cyzicenus non Italic® consuetudinis erat, sed Grae-
corum propius ; nec tarn figura aut usu, quam situ, valvis, et
senestris a Corinthio diverlus. Septentrionem et viridia
Ipedtabat; tantaeque erat amplitudinis ut duo caperet Tricli-
nia cum circuitionibus ex adverso ad invicem collocata. Valvas
habuit in medio, et fenestras quoque valvatas ut viridia de tectis
prolpici poftent.

Oecus zegyptius, longe omnium pulcherrimus (ut in Tab.
xxxiv.) duarum habet contignationum altitudinern •, adeo-
que duos columnarum ordines. inferiores sunt insulat® ; cum
imposito tantum Epistylio, juxta Vitruvium; sed Palladius
jure addit zophorum et coronicem. Hujus coronre, murus
insidet continuus, cui inseritur secundus ordo columnarum ;
quae vel dimidiae sunt, vel trientales; insulatis diredte immi-
nent, et quarta parte sunt minores ; et in earum Intercolum-
niis undique sunt senestrae. In inferiori parte paries absistit
« columnis, sed fadsa contignatione conjungitur j ita ut per

Oeci
loading ...