Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 42
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0253
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
4 2

E L E M E N T O R U M

Quod si subgrundae ut in Tab, xxxv. aliquantulum promi-
neant, adjedlis trabibus quibus areas margo obumbretur, erit
ATRIUM illud TUSCANICUMj

Sin, ut in Tab. xxxvi. additis praeterea trabibus ab utroque
latere, fiat amplior prominentia, trabesque columnis quatuor
insulatis sustententur, erit illud atrium tetrastylon; et
habebit in duobus lateribus duas ex adverso alas A A.'

c‘ N. B. In quocunque Atrio alato oportet alas esie simili-
tc ter aequales ; utramque latam longitudinis Atrii partem
“ sextam, septimam, odtavam, nonam, decimam, prout fuerit
“ longitudo a pedibus 30 ad 40, a 40 ad 50, a 50 ad 60, a 60
“ ad 80, ab 80 ad 100. trabes earum liminares (vel ut
“ alii limitares, h. e. Epistylia) in corona muri ita attoL
tc lantur, ut altitudo muri latitudinem Atrii exrequet. Implu-
u vii lumen latum eslo nec plus triente nec minus quadrants
u latitudinis Atrii ; Longitudo uti Atrii pro rata parte fiat.”

Porro si dure alae ut in Tab. xxxvii. columnis totae pras-^
texantur, erit illud atrium corinthium : item, si fiat in-
terius ambulatio columnata, habitaculorum tedto humilior, ef
pavimento subdiali et balaustrato cooperta ; sed hoc discrimi-
nis causa vocetur corinthiacum. Vide Tab. xxxvin.

Denique si imposita testudine tota area contegatur ut in
Tab. xxxix. Testudinatum appellabitur ; et accipiet lu-
men per fenestras sex pedes altas in corona muri ambientis
Atrium reliquendas.

§. 5. Tablinum quid esTet ante diximus : quoad symme-
triam oportet esie quadratum ; utque Atrio fiat congruum,
habeat quadrati latus vel duas tertias, vel dimidium, vel duas
quintas latitudinis Atrii, prout fuerit ilia latitudo a pedibus
20 ad 30, a 30 ad 40, a 40 ad 60. Altitudo sub trabern fiat
adjedta latitudini suse oclava ; et accedat insuper pro Lacuna-
rib us ejusdem latitudinis triens.

TA B.
loading ...