Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 47
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0258
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ARCHITECTURE,

47

tiiora essent opera eo magis plerumque essent vitiosa. Haec de
privatis Antiquarum urbiurn reliquiis didta sunto.

TAB. XL V., XL VI.

§. 4. Dicendum erat delnceps de modernis sedibus urbanis
smgularum gentium , sed cum Arehitedtura apud Italos renata
nondum extra Italiam adoleverit, tria tantum addemus exem-
pla„ e Palladio deprompta.

Primum est Coenobii quod Venetiis dicitur il convento
della carita ; quod cum extrueret Palladius, Romae ve-
teris Urbanum imitari voluit, quodque Architedlurae suse IL
6, sic describit.

Atrium habet Corinthiacum; idque longum quadratse suae
latitudinis diagonium. Ala utraque longitudinis septimam lata
est. Golumnse sunt Compositae, pedes 35 longae, trium semis
Diarnetro. Impluvii lumen latum est trientem latitudinis
Atrii. Non interius, sed ab Atrii latere pro Tablino est Sa-
crarium : ex adverso Domus Capitularis. Utriusque Camera
Doricae imponitur Coronici; et inutroque columnae sustinent
intergerinum parietem, cubicula sive Celias ab Ambulationi-
bus dirimentem. In ea parte quae Ecclesiae adjacet Scala est
ovata, vacua, non minus commoda quam venusta. Ex Atrio
redta itur in Peristylium seu (ut vulgo dicitur) Inclaustrum,
quod tres habet columnarum ordines, duobus modis ut in
Schemate insertarum. Infra sunt Doricae trientales; super
has lonicae quinta parte minores ■, et ab his tantundem deft-
ciunt supremse omnium Corinthiae. Intercolumnia suprema
implentur pariete fenestrato ; inferiora apertis fornicibus
distinguuntur. In supremo ordine sunt Fratrum Cellae sed re-
lidtis ambulationibus. Camerae ne muros gravent, ita Hunt
arundinibus uti suo loco ostendemus. Ultra Peristylium est
Refedtorium $ cujus longitude latitudinis dupla; altitude,
ejusdem sesquialtera ad usque tertiam Peristylii contignationem
attollitur. Ab utroque latere Porticum habet; subtus Apo-
thecam sive Cellam vinariam, ita fadtam uti fieri solent Cister-

nse
loading ...