Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 50
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0261
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ELEMENT ORUM

.P

rustica. 3. sructuaria, recondendis fru&ibus. Prastorium
iisdem fere legibus constituitur qulbus privata domus urbana.
Frudtuaria et Rustica smt perpetua, et Praetorio ita connexa
ut per totam Viliam ambulare liceat sub tecfo.

Habitet Villicus juxta portam ; et samilia villatica in loco
ad custcdiam Villae opportuno. Boves equos et jumenta cae-
tera propter gravem a stercoribus odorem, quoad licet a Prae-
torio removebis ; sed in loco calido et perflabili collocabis»
Animalia fcecunda ut pulli, porci, pecudes, columbae, &c8
locum habeant naturae suae atque usui congruentem ; quem
per se incertum, habitantis populi mos et consuetudo deter-
minant ; nam ex locorum occasione aliter alibi decernitur.

Vinum adeo delicatum est ut nihil facilius corrumpatur.
Fodienda igitur Apotheca eo in loco a quo strepitus, calor,
humor, fcetor, (addunt alii et radices arborum) procul absmt.
Lumen accipiat ab Aquilone, vel ab Ortu utique. Pavimen-
tum habeat in medio depressum, uti siquid effiuxerit, ne pereat-
Sub tedfto juxta smt Cupae tarn sublimes, ut fadtum in iis
vinum ubi deferbuerit, facile per canales ligneos vel coriaceos
in Doha disfundi possit.

Granaria spedfent Aquilonem ; ibi eniin frigus, et siccitas,
et non nascitur curculio ; unde plurimum facit haec positio ad
frumenti diuturnitatem : Fiant illis pavimenta vel signino
opere, vel (st hoc nequeas) tabulato; omnino enim fugienda
calx est, ut frumento maxime inimica. Eodem Horrea quo
Granaria, iisdem fere de causts convertantur : Ad Occiden-
tem Fcenilia, vel potius ad Meridiem ; foenum enim Sol sic-
cabit, ne (utsolet humidum) concalescat, ignemque concipiat:
ad Meridiem instrumenta rustica, sub tecto.

Area vero ad trituram ita collocetur, uti postit e praetorio
conspici, verum nec pulvis inde ad Praetorium, nec in hor-
tum provolet laetamen. Spatiosa esto, et soli exposita, et fi~
stucato pavita, vel potius ftlice constrata ; Addit Varro, et
rotunda, et in medio extumida. Undecunque Porticus habeat j
quae praebebunt sstu Umbraculuirq contra subitos imbres
Nubilarium.

TJ B. XL IX,
loading ...