Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 51
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0262
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ARCHITECTURE

5i

T A B. XL IX.

§» 3. Antiquorum Villa describitur aVitruvioVI. 9. quem
lit facilius intelligas, diagrammate suo Palladius sie illustrat.
In ingressu est Vestibulum ad Meridiem conversum, Proxima,,
sed itinere interposito, Culina desuper illustratur ; quadrata est,
et in Medio Focum habet, non in latere Fumarium. A st-
nistra ejus Bubilia, cum praesepibus, Orientem et Focum
spedlantibus j ita scilicet cavebant ne horridi esient boves.
Ex eadem parte Balnearia cum adjundlis locis necessariis
Meridiem versus procurrunt quantum ipsum Vestibulum.
Ex adverso ad dextram Torcularia Balnearibus respon-
dent, et sruuntur Meridie, Oriente, Occidente : Post haec
Apothecae sive Cellse Vinariae, quae a Septentrione lumen
habent, et ab omni strepitu, et calore Solis removentur.
Hisce imposita Granaria ab eadem caeli regione illustran-
tur. Ex utraque parte Peristylii (quod et Cav2edium esse
poterit) sunt Equilia, loco calidissimo, modo ne ad focum
speblent; item Ovilia, caeterisque pecoribus stabula; FaenL
lia, Palearia, Pistrina, &c. quae ab igne tuta et proinde re-
mota esse convenit. Post haec omnia est Praetorium ; cujus
Frontispicium eodem spestat, quo Vestibulum Villae j unde
contigit Atrium in ultima villa collocari, contra quam in doniQ
urbana, ubi januae proximum solet esse.

TAB. L.

■§. 4. Ad Medoacum ssumen est illustris Villa Patricio
Veneto Mocenico a Palladio construdla, quae Nobis erit pro
exemplo Villae hodiernae. Invitare hospites videntur, et quast
venientes amplecti curvae Porticus a Praetorii angulis proce-
dentes : quarum a lateribus, in anteriore parte, propter ssumen
sunt Equilia ; in posteriore, Culinae ; et utrisque imposita sui
generis Ministralia. In fronte media Praetorii, est Loggia
sive Vestibulum odlostylon, cujus Columnae Italicae quadra-*
genum pedum Intercolumnia habent, in medio Systylon,

G 2 utrinque
loading ...