Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara Nr. 395]

Seite: 54
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/aldrich1789/0265
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
54

ELEMENTORUM, &c.

vinus abhorruit, ut facile constet aliena manu adjeflas. Hujus
domicilii Ideam ipse Raphael designavit. Architects vero
Sumtuarius erat Leo X, Papa ; Manuarius, Bramantes,

Quintum est alia Lungara ; eratque Augustini Chisii Ra-
phaels amantissimi: In eo itaque Galatea, decantata ilia Ra-
phaels tabula, cum quibusdam aliis conservatur. Architects
erat Balthasar Perusius, A. D, 1518, qui et in eo xystum tanta
arte depinxit, ut mirabilS veri species praemonitum quoque
falleret Titianum.

Sextum est Cenciorum Palatium, in praedicfta S. Eustachii
regione, ad Telonium; Ideam ejus, A. D. 1535, amico suo
Paulo Stacchio designavit Julius Romanus.

Septimum extra Portam Flaminiam, vulgo del Popolo, a
Jacobo Baroccio Vignola designatum est A. D. 1553, Julio III
Pontifice. Vinea Julia est Palatio nomen ; cujus partem in
fronte prominulam Diagramma exhibet.

Oclavum opus est P. Dominici Pacanelli Faventiatis Ma-
thematici; Cardinali Alexandrino, A. D. 1585, extructm.
In regione Montium, vulgo Rione di Monti, Apostolorum
Piazzam, sive Forum, hac fronte aspicit.

Nonum est Palatium Gentis Turrianae, vulgo SSrI di
Torres, in Circo Agonali, quae est hodie Piazza Navona,
A. D. 1560, extruclum ; Architect Pyrrho Ligurio, nobili
Neapolitano ; cujus solertiae laudem nemo non depraedicatj
qui vel in Architects, vel in cognatis artibus, vel in re An-
tiquaria scire aliquid profitetur.

Eo animo haec descripsimus, ut Tironibus essent pro ex-
emplo ; ea enim cum voluptate pariter et frut vel exprimere
vel imitari poterint 5 vel in iis aliquid variare, vel eorum par-
tem aliquam decerpere. Aliis fortasie alia pulchriora videbun-
tur; Homini Anglo ea visum est eligere, quae Anglorum
moribus censeret praeter caetera convenire» De privatis au«.
tem iEdisiciis dicendi hie finis esto.
loading ...