Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
S'y O

lus incideret ; quæ ita erat occlusa, ut ni-
hil aliud in ea esset, quo illustrius reddi
posset conclave B , quod antea tenebris ob-
duximus , nisi foramen in E , quod radii
reilexi pars media subiret ; reliquum enim
lumen ex unaquaque parte foraminis inte-
riciebatur . Hujus erat diameter lineæ unius
cum dimidio , idque a speculo aberat pe-
des circiter septem.

Quæ res cum ita se Iiabeat y facile col-
ligere poterit is, qui rem paullum attente
consideraverit, diametrum solarem admo-
dum imminutam esse, sic ut imaguncula
radii E M exiguæ diametri solaris parti re-
spondeat : quod in imagine coloribus infe-
cta S T omnino perspicuum erat, in qua
magna erat quidem colorum separatio ; ejus
enim longitudo spatium digitorum quinque
linearum sex complectebatur, latitudo li-
nearum duarum, cum ea esset stationaria ;
proinde latitudo ad longitudinem erat ut
unum ad triginta tria : quæ imago si a pris-
mate fiat, quod ad fenestræ foramen. ad-
moveatur , idque modice latum sit, oblon-
ga est illa quidem , sed multo minus, ita
tit latitudo ad longitudinem se habeat ut

unum
 
Annotationen