Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 2) — Venezia, 1791 [Cicognara Nr. 3-2]

Seite: 373
DOI Seite: 10.11588/diglit.28021#0381
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1791bd2/0381
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
esset stationaria, et minori a prismate di-
staret intervallo ; si prisma N X Y non adeo
esset præstans, ut illud, quo ad imaginem
depingendam usi sumus ; si demum ima-
guncula illa 2 vel rubra, vel flava, vel
cærulea , vel alio quovis colore , vel post
refractionem, vel directe carta u excepta
alio prismate in h cerneretur .

A quo quidem postremo non adeo dis-
similia sunt experimenta alia duo , quæ
sumpsimus ; eaque hoc loco interponere li-
bet. Circulum primo cartaceuin in quali-
bet imaginis S T parte posuimus , ut mo-
do cæruleus , modo flavus videretur , mo-
do ruber, coloremque subinde mutaret.
Is a prismate aberat pedes decem cum di-
midio, eaque erat diametro , ut a quoque
colore ea distantia totus quantus erat pos-
set illustrari : tum ea distantia imaginem
libro aperto exc.epimus, ita ut is colores
omnes , quibus illa est distincta, præsefer-
ret.

Quod ad circulum attinet, is , cum pris-
mate oçulis admoto conspiceretur, eoque
non adeo præstanti , lenteque circa axem
suum circumvoluto perinde videbatur, ao

A a 5 si
loading ...