Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
si inermi oculo adspiceretur , ita certis ter*
ininis ei’at circumscriptus , eundemque osten-
debat colorem , quem ressecteret ; nisi quod
modo altius erigi videretur, modo humilius
deprimi pro eo , ut varius prismatis circa
axem suurn motus postularet.

Quid de imagine evenit , quæ libro ex-
cipiebatur ? ejus vero talis erat adspectus,
ut versiculi quos illuminaret, haud egrè
legi possent , quorum literulæ ne discerni
quidem poterant, si liber eadem distantia ,
çæterisque adjunCtis nihil admodum muta-
tis, in directo solis radio positus conspi-
ceretur , et albus, de quo supra diximus ,
circulus eodem lumine collustratus confu-
sior esset, quam ut cum ipsomet oculo
inermi viso posset comparari ; abibat enim
in oblongam imaginem , eandemque colo-
ribus infectam rubro, ssavo , viridi, cæru-
leo, violaceo , minimeque certis lineis de*
fîniebatur .

Ex quibus omnibus apparet , radios ho-
mogeneos non modo colorem habere sibi
ipsis insitum , quem semper retinent, sed
eos etiam regulariter sine ulla luminis dif-
sjssiane refringi ; et objecta heterogeneo

Jumine
 
Annotationen