Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 2) — Venezia, 1791 [Cicognara Nr. 3-2]

Seite: 375
DOI Seite: 10.11588/diglit.28021#0383
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1791bd2/0383
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
ìumine collustrata , vel per prisma , vei per
aliud quidvis refringens inspecta , minus vi-
deri distincta, eaque coloribus variata, ex
eo quod heterogeneum lumen ex coloribus
omnibus eisdemque primariis constet, qui,
cum per refractionem se se explicent, in
causa sunt, ut obj'ecta diversimode colo-
rata videamus, eaque de causa minus di-
stincta.

Enimvero ut colores hosce refractione ,
sic neque reflexione mutatos fuisse com-
pertum est. Etenim cartulæ, quarum aliæ
rubræ essent, aliæ flavæ , virides aliæ , aliæ
cæruleæ , eæ in radiis rubeis positæ plane
rubescere , in havis flavescere , in cæruleis
esse cæruleæ, in viridibus virescere, sic
ut eum semper coiorem traxerint in quo
essent positæ : ita tamen , ut si aliæ radios
alios copiosius reflecterent, aliæ alios, id
semper in radiis ejusclem coloris eveniret ;
carta enim rubra in rubris radiis nitidior
erat, speciosiorque quam in aliis , flava in
flavis , viridis in viridibus , cæn.ilea in cæ-
ruleis, acleo ut eo in lumine carta esset
longe saturatior, quod eodem atque illa
esset colore ; et rubea carta evanidior es-

A a 4

sef
loading ...