Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 2) — Venezia, 1791 [Cicognara Nr. 3-2]

Seite: 376
DOI Seite: 10.11588/diglit.28021#0384
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1791bd2/0384
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
set in viridibüs radiis quam in ssavis , plus
quam in viridibus in cæruleis , qui quidem
radii omnium longius in imagine, et pro-
pterea refrangibilitatis gradu a rubeis sunt
dissiti . Idem dicito de cærulea carta ; ea
enim dilutissima erat in radiis rubeis. His
rebus factum est, ut Neutonus venerit in
opinionein, quæ rationi experimentisque
consentanea est, quam quod maxime : si
soiis lumen ex uno tantum radiorum ge-
nere constaret, futurum utique, ut obje-
cta universa eodem colore essent prædita,
ex quo nunquam color alius elici posset.

Sed ne cui fortasse vestrum sit mirum ,
cur aliis sic , aliis secus res ceciderit, quod
ad coloris, quantumlibet refringatur per-
petuitatem spectat, de qua omne certamen
est ; plura iis , qui hujusmodi experimenta
sumere velint, cavenda sunt : ut prisma ,
quo imago solis colorata efhcitur, ea sit
præstantia et bonitate, quam in superiori-
bus descripsimus ; ne irregulari luminis dis-
persione fiat, ut propter hocce dispersum
lumen , quod coloribus , quibus illa est di-
stincta admisceatur , ii minime simplices et
homogenei sint, eaque quasi nubila hino

exeat,
loading ...