Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 2) — Venezia, 1791 [Cicognara Nr. 3-2]

Seite: 377
DOI Seite: 10.11588/diglit.28021#0385
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1791bd2/0385
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
exeat, et confusior , et minime certis li-
neis circumscripta : ut tum nobis accidit,
cum prismatibus venetis uteremur, quæ si
cum britannis comparentur, adeo imper-
fecta ad bæc visa sunt, et quod ad chry-
stalli alborem et pelluciditatem attinet, et
quod ad bullarum immunitatem , quæ qui-
dem bullæ maximam partem ad radios ir-
regulariter clisperdendos conferunt, et quod
demum ad facierum planitiem , ut id qui
non vidisset nihil ille prorsus vidisset.

Huc accedit maxima in conclavi, in quo
experimentum sumitur , obscuritas , ne ,
quod fortasse ab irregulari prismatis refra-
ctione esfectum non est, id ab aclventitiis
radiis, quibus conclave pateat, hat ; ita
ut, si quis prisma satis bonum curaverit,
obscuritatem vero non obtinuerit, et con-
tra , næ ille quidem nihil prorsus fecerit.
Hinc quam diximus obscuritatem forami-
nis exiguitas , quo radius solis ad prisma
immittitur , multum adjuvat. Nihil dicam
de colorum separatione in imagine obti-
nenda ; si enim de coloribus intermediis
experimentum sumere velis , eam necessa-
riam esse , evidens est. Nonnulla præterea

sunt
loading ...