Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
sunt ad experimentum commodius capien-
dum, quæ facile inter experiundum ani-
roadvertuntur . Satis est nos de iis, quæ
necessaria sunt monuisse : quæ quidem ad
experiinentum bene recteque instituendum
obtinere quàm necesse sit, facile experiun-
do cognovimus .

Eteninr cum imago a prismate ex Ve-
netis fieret, refringerenturque , uti supra
factum est, colores cæruleus rubeusque,
de quibus ,. ut præsertiin quæstio est, ex-
perimentum sumpsimus ; in eorum imagun-
culis color quidam subalbescens, ad cæru-
leum maxime vergens erat : isque in ru-
bra imagine superiores obtinuerat sedes, in
cærulea inferiores , cum angulus refringens
prismatis deorsum vergeret ; contrarium ve-
ro habuerat locum, si ille vergeret sur-
sum . Hinc satis constat, cum nihil aliud
nisi prisma intersit, quod in priori expe-
rimento satis erat bonum , in posteriori non
item , venetorum prismatum vitio factum
esse , ne res in posteriori ex Neutoni sen-
tentia ceciderit.

Contra ea ita res comparavimus, ut con-
clave B rerum externarum imaginibus , quæ

ob
 
Annotationen