Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 2) — Venezia, 1791 [Cicognara Nr. 3-2]

Seite: 381
DOI Seite: 10.11588/diglit.28021#0389
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1791bd2/0389
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
38 x

His rebus , quæ experiundo compertæ
sunt, aliæ etiam accedunt rationi innixæ,
eæque præterinittendæ non sunt. Quî enim
convenit, ut ex coloribus universis nova
refractione color tantummodo subcæruleus ,
qtiomodo compertum est, elici debeat, re-
fractoque rubeo colore , viiidis flavus, exem-
pli gratia , præter cæruleum , refractoque
cæruleo , rubrus davusque sub sensus non
cadant? An colores hi, quos diximus, ea
non sunt luminis saturitate , ut cum cæ-
ruleo comparari nequeant, ideoque in con-
spectum non veniant? profecto sunt ; at-
que adeo ea sunt, ut magis quam ille emi-
cent, oculosque afsiciant : quod liquido ei
constat, qui eos vel singulos, vel eodem
tempore in colorata imagine a prismate ex-
hibita intueatur.

Quæ cum ita sint, minime dubium est,
quin color ille subcæruleus ab una eadem-
que constanti causa pendeat, quo fiat, ut
continenter idem ille, etsi variis de colo-
ribus , deque cæruleo ipso experimentum
sumatur , sub sensus cadat .

Hæc quidem in superiori experimento
irregularis illa luminis a prismate dispersio

est,
loading ...