Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 2) — Venezia, 1791 [Cicognara Nr. 3-2]

Seite: 383
DOI Seite: 10.11588/diglit.28021#0391
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1791bd2/0391
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
385

litas evincitur ; quo quidem in persequen-
do , sin rebus cæteris , brevitati certe ma-
gis consulam , qua fortasse in priori usus
non sum ; perdifsiciiis enim est experime.n-
torum narratio brevitatem simul, et eorum
adjuncta servantibus . Hoc a Neutono ita
institutum fuit, ut ex adverso cartæ , cu-
jus dimidiæ rubeæ essent, dimidiæ cæru-
leæ , lentem statueret ; cujus cartæ cum
cæruleæ propius lentem distinctiores essent,
rubeæ longius, cæruleos radios magis quam
rubros refringi collegit. Hæc methodus apud
aliquos minime probata fuit, qui cum di-
xerint, non eandem esse lenti inclinatio-
nem tum cærulearum , tum rubearum , mi-
nime ex eo quod variis in locis earum
imagines distinctiores essent, diversam ra-
diorum refrangibilitatem colligendam esse.
Hi an verum dicant, alii viderint. Nos,
ut his quoque satisfaceremus, aliam exco-
gitavimus methodum , quæ ininime opero-
sior esset, et esset certissima .

Tabulam ligneam A B ( in schemate al-
tero ) parieti affiximus , cujus longitudo ho-
rizontalis esset , altitudo verticalis . Hac
in tabula secundum ejus longitudinem fo-

vea
loading ...