Algarotti, Francesco  
Opere Del Conte Algarotti (Band 16): Lettere Francesi — Venezia, 1794 [Cicognara Nr. 3-16]

Seite: 250
DOI Seite: 10.11588/diglit.28094#0258
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/algarotti1794bd16/0258
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
^So L E T T E R E

splendorem originis suæ reducendæ doces.
Sapientissimi inter antiquos qui de poeticis
quicquam elocuti sunt, primam quamdam.
philosophiam poeticam esse asserunt, quæ
ab ineunte nos ætate ad vivendi rationes
adducit, quæmores, quæ afsectiones, quæ
res generosas cum jucunditate præcipiat.
Ennius , teste Cicerone, Sanetos appeliat
poetas, quod quasi aliquo Deorum dono
atque munere commendati nobis esse vi-
deantur ,

Hæc et tu canis, Castalidum cultor stu-
diose sororum ; sed ita canis, ut quæ
sub notionibus vagis et confusis de præ*
stantia Poeseos ab aliis dicta fuerunt, re-
voces ad ideas distinctas, et extra omne
dubium ponas,

. Jrer$us inopes rerwn, nugasque canoras,

nullius esse pretii, totumque artis poeticæ
momentum in eo consistere, ut veritates
attentione hominum dignas , et ad eorum
usum aptas, fortius instillet ac inculcet,
hocque pacto illos, et meliores, et felicio-
res reddat.

Sed
loading ...