Allacci, Leone
Leonis Allatii, De Mensvra Temporvm Antiqvorvm et praecipue Graecorvm, Exercitatio — Coloniae Agrippinae, 1645 [Cicognara Nr. 2643] [VD17]

Seite: 43
DOI Seite: Zitierlink: 
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/allacci1645a/0057
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
MENSVRA TEMPORVM, CAP. V.. 43

disfet, sono illiw excitm exfkrgevet. j Qnodetiara de Aiexandro
Magno narrat Ammianus: llle namque, tenea concba fuppe/ita , bra-
chio extracubileprotenfo, pilam tenebat argenteam, ut, cum nervorum
vigorem sopor laxajset infufm, gcflaminis lapf tinnitus abrumperet fo-
mnium. An non vigiliae Demosthenis notae sunt e* Cicerone
Tusculan. iib. iv, qui illud jadare erat solitus , dolerese, quo-
ties antelucana opificum vidus esTet industria ?

Apud Romanos a primis originibus ad beilum Punicum , or-
tus, occasus dierum, atque meridiem , Accenfus pronunciabas»
cujus mentio est in carmine a Varrone addudo : Vbiprimum Ac-
cenfm clamarit meridiem. Piinius lib. vi 1, cap. ix : Duodecimta-
bulu ortus tantum & occafw nominantur 3 posi aliquot annos adjeclus
esi & meridies, Accenfo Confulumid pronunciante. Etnota, meri-
diem etiam de media no&e usurpari. Varro in Marcipore:
Repente nobtis circiter meridiem,

Cum piclus aerfervidulate ignibus
Cceli choreas aflncas oftenderet.

Qui modus ad hunc diem Turcis fami.liaris est, ut ego, dum A-
siseregiones perlustrarem, adnotavi, observaruntque Antonius
Geuftraeus Aulse Turcicas lib. 1. Petrus Beiionius Oblervat. iib.
11 r, cap, xxxi. Cumenimapud Turcasnulia sint Horologia,
eorum vices supplent sacerdotes, summas templorum turres
conscendenteSj ibique altistima voce, &subtiii, prociamantes,
digitis auribus obturatis; qui tanto vocis impetu,gallicinio, au-
rora , meridie , tertia k meridie, & crepusculo no&is, singuiis
diebus Arabica quaedam vocabula proclamant, ut tempo.ris dii-
tributiones ad negotiandum, aut aliquo conveniendum,civibus
omnibus insinuent, etia-m longe distitis^non sine audientium ad-
miratione, vocem hominis, eamque subtilistimam , per tantum
spatium eftiindi. Quid ea verba sibi velint, explicant Constan-
tinus Porphyrogenneta de administrando Imp.erio, cap. xiv9
Georgius Cedrenus in Synopsi historica, & plerique alii.

Post etiam Horologiorum inventionem,pueri vel servi horas
dominis Romae pronunciabant. Suetonius in Domitiano, cap.
xvi : stunc horas incjmrenti, pro cjuinta, quam rnetuebat, fexta indu-
stria nmciata est. Iuvenalis Satyr. x :

— 0amore opus eft, ut fentiat auris,

Quem dicas venisse, puer quot nunciet horas»

Mar-
loading ...