Allacci, Leone  
Leonis Allatii, De Mensvra Temporvm Antiqvorvm et praecipue Graecorvm, Exercitatio — Coloniae Agrippinae, 1645 [Cicognara Nr. 2643] [VD17]

Seite: 229
DOI Seite: Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/allacci1645a/0243
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
MENSVRA TEMPORVM, CAk XIX-' nj
gis in posterum ex Kalend.Ianuariis nobistemporum ratio con-
grueret, inter Novembrem & Decembrem mensem interjecis-
se duos alios, fuiiseque eum annum , quo hsec constituebantur,
xv mensium cum intercalario , qui ex consuetudine in eum an-
num inciderat.

Vt nos ex hoc Labyrintho extricemus-primo illud supponen-
dum ex MacrobiOj Iulium dies omnes, qui confusionem parere
poterant, consumpsisfe, hos in illo anno ordine quodam insem»
lsse, numerasseque, ne in aliis intertexti statum anni certum sua
\_difordinatione^\ & aTrepvjpepw, snon-reversione^ ut itadi»
cam, mterturbarent j eos in menses duos divisos, non amplius
vagos, & prolibidinealiorum palantes, colligatos, inter No-
vembrem & Decembrem, duorum mensium mensura, interpo-
suiiTe. Secundo, annum illum, ita temporis annique natura fe-
rente, intercalario Mercedonio audum post Terminalia; non
quod intercalandi ratio desita prius fuerit, & tunc primum per
Csesarem in pristinam formam restituta; sed quod ex voluntate
Sacerdotum vaga, & nunc citior nunc tardior, interponeretur»
tunc debito tempore, & loco intexta fuerit. Quare veiba Sue-
tonii vera omnino sunt, quiscribit, annum illum quindecim
mensium fuisse. Sunt enim anni ordinarii menses duodecim, u-
nus intercalarius, duo inter Novembrem & Decembrem positi,
& consequenter dierum ccccxlv; ut jam di&is scriptoribus pla-
cet. Fuere enim anni Romani dies cccliv, Mercedoniixxnr
mensium duorum lxvi ii, omnes simul ccccxlv.

Neque Censorinus a Dione discordat in diebus additis ;
quamvis Dio referat septem & sexaginta intercalatos, Censbri-
nus odo & sexaginta. Nam Censorinus diem propter imparis
numeri honorem anno ordinario additum cum aliis ii Caesare
adjundis numerat j Dio tantum illos, qui de novo tunc primum
additi sunt, receriset. Ideo, si diem ilium cum anno Romano
computes, dies a Csesare ingesti erunt lxvi i cum Dione; si tan-
quam illegitimum ab anno separatum cum adaudis 'k Caesare
combines, erunt lxviii cum Censorino; & anni Confusionis
dies asiurgent ccccxlv. Quare menduro, scriptorum vitio, in
textum Macrobii, qui dies illius anni dicit fuisie ccccxliv, irre-
psisie existimo j quod in numeris facile contingit, Nec melius
ab iisdetn habitus est Solinus jquiintalium enumeratioL'e, mi-

P p i ium
loading ...