Allacci, Leone  ; Fabricius, Johann Albert   [Hrsg.]
Leonis Allatii De Libris Ecclesiasticis Graecorum, Dissertationes Duae: Quarum unâ, Divinorum Officiorum potiores usitatioresque Libri percensentur: altera Triodium, Pentecostarium & Paracletice examinantur — Hamburg, 1722 [VD18 14303337]

Seite: 82
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/allacci1722/0089
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
EXAMEN

w. H.



.» LEONIS ALLATU

DE TRIODIO.

LIBRUM Graecorum Ecclesiasticum , in quo Offi-
cium in Ecclesiis eorum recitari solitum a Septua-
geiima, quam ipii vocant Dominicam Publicani &
Pharisaei, ad Sabbatum sandum continetur, nomi-
ne Triodion , n) quod cum Canones & Hymni in solemnita-
tes Domini nostri JEsu Christi, B. Mariae Virginis , & aliorum
Sandorum novem habeant strophas, utita dicam, Odas nuncu-
patas , quaii Cantiones liber hic Canones hujuscemodi, utplu-
rimum, qui ternas Odas non excedunt, compleditur. Hunc
ego librum Triodion appellatum attente legi, & in eo praeter
inulta Typographorum errata foedissima, quae librum ipium non
culpant, haecpraeterea adnota vi digna , quae expurgentur, tam-
quam haeretica, & erronea.

Antequam autem illa enumerem, illud animadvertendum
est , libri hujus plures& variosfuiiTeaudores, qui pro tempore
alia atque alia addendo , librum neque parvum per ie , neque
exiguum, majorem etiam usque ad fastidium fecere adeo, ut, si
SJ4 modus non adhibeatur, & temeritas addentium non tantum in
isto libro, sed in aliis etiam , comprimatur, eritcum nox & dies
pro illis iblum recitandis , tantum abest ut cani posiint, quas
vix modo sufficiunt, satis non erunt. Quare sacerdotes, qui
nofiro hoc aevo ledione tam prolixa defatigati, saepe sepius ab
Ofsiciis recitandis abstinent , vel pro libito omittentes , quaii
per saltus, quae (ibi videntur , tantum recitant, plausibiliori
nomine impotentiam causati penitus omittent omnia. Eoque
praecipue quod apud eos ad hunc diem non convenit,quae quisque
quolibet die recitare teneatur.

A nitores libri, quo propius aberant a Chrifio, & divina
progenie, melius quae erant veritatis cernentes, optime & sine
ulla offensione divinas Sanitorum laudes, & Fidei dogmata de-
canta-

ri) Dc hoc Triodio di&um supra p, 69. ut de Synaxariis p, 91:
loading ...