Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Allacci, Leone; Fabricius, Johann Albert [Editor]
Leonis Allatii De Libris Ecclesiasticis Graecorum, Dissertationes Duae: Quarum unâ, Divinorum Officiorum potiores usitatioresque Libri percensentur: altera Triodium, Pentecostarium & Paracletice examinantur — Hamburg, 1722 [VD18 14303337]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26294#0172
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PjENTECOSTARIi; Dif.il' I '6$
Mortuos ergo omnes ab orbe ipso condito in sepulchris,
& intimis terrae recessibus, & in inferioribus abysiis , morte ac
vinculis damnatos desceniu suo Christus, utistiajunt , liberavit,
compotesque sui fecit* Quod omnino falsumest, & Catholicis
auribus inauditum, sive enim de animarum liberatione sermo
est, & hoc est falsum, Nullus enim ad haec tempora animas,
quae aeternis suppliciis addicsae continuis vexabantur angustiis,
vel quae quod aqua baptismali renatae non fuerint, viiione DEI
arcebantur, vel quae quod non fecisient satis pro deliciis peccati
pcenisatrocissimis redimebant, omnes a Christo liberatas fuisse
fasiusest , sive de corporum resurreflione , quae tantopere in 24J
sententiis adductis videtur inculcari, & hoc etiam falsum est.
Nullus enim similem corporum resurre£lionem iomniavit, 6c
historiae Evangelicae adversatur Matthaei ry. qui multa San£fcorum
corpora, non autem omnia , & praecipuedamnatorum , resur-
rexisie narrat. Quae post resurredlionem exierant e monumen-
tis , & venerunt in civitatem sanffam , Et monumenta aperta funt,
multa corpora San5lorum , qui dormierunt, surrexerunt , exeun~
tes de monumentis ροβ resurrettionem ejtu venerunt in [anstam civit atemt
& apparuerunt multis„
Hoccum au£loriSynaxarii nonre6le, neque ad normam
Catholicae veritatis prolatum videretur, se ipsum quodammodo
corrigens, & amplam ac vagam , & nullis terminis circumscri-
ptam fententiam in striffiorem, ac modestiorem dicendi for-
mam restringens , iubdis, Verumtamen ad tnserrlum defcendens
non omnes vita rejiituit, (ed eos , qui illi credere voluerunt. Quibus
verbis eorum nobis di£tum intrudit, qui dixeruntanimam Chri-
sti post mortem separatam a corpore in interiora terrae, atque
loca illa, quibus animae mortuorum detinebantur > commigras»
se, ibique omnibus etiam damnatismysteria nostrae fidei praedi-
casie, lllisqueadse conversis a poenis illis liberatis, beatitudinem
contuliste ; eos vero qui illi non crediderunt, aeternis suppliciis
condemnatos neglexiste.
Praedicatio haec Christi hac ratione exposita non solum 244
Xanthopulo, sed aliis etiam Patribus t) tribuenda videtur,
(Xxx) 5 quo-
t) Videndus omnino Cotelcrius in notis ad Hermee Pallorem III. 16. & Jo.Ernesius Grab§
ad Irenieum IV, 45,
 
Annotationen