Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Allacci, Leone; Fabricius, Johann Albert [Hrsg.]
Leonis Allatii De Libris Ecclesiasticis Graecorum, Dissertationes Duae: Quarum unâ, Divinorum Officiorum potiores usitatioresque Libri percensentur: altera Triodium, Pentecostarium & Paracletice examinantur — Hamburg, 1722 [VD18 14303337]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26294#0206
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Mff. It.

199


_PARACLETICES.
justorum ad illud usque tempus ibidem detentas, non Sodomita-
rum, & aliorum impiorum, utMarcionitae insaniunt, liberaret; Z94
quod nonnisi ut Deus peragere potuit, penetrasse; indeque re-
diens reassumpto post triduum corpore, non apud inferos corpore
& anima relictis, ut Christolytae asserebant, praescripto tempore
in coelum ascendisse? Christus enim ut Deus, & nulli loco obno-
xius uno eodemque tempore , ut Damascenus cecinit, omnia
complebat, eratque in monumento cum corpore , in inferno
cum anima, inparadiiocum latrone, & in throno cum Patre, &
Spiritu j quod nescio quam vel Apollinaris, vel Severi haereiim
sapere posiit.
Apollinarius namque, ut Gregorius Nazianzenus ad Ne-
sarium , Nemeiius de natura humana, Theodoretus lib* 4. Hae-
ret. Fabul* Theodorus Raithi Presbyter de divina Incarnatione,
Nicetas ad orationem Nazianzeni deS.Baptismo, HeliasCreten-
iis in ejusdem cpistolam ad Cledonium, MacariusHieromona-
chus in Nomocanone cap. 6. & alii narrant, Dominum carnem
anima vitali praeditam assumpiisse dicebat, mentem humanam
non admisisse, Neque enim carni illi, quae Verbo divino guber-
nabatur, humana mente opus fuisse. In cujus sententiam verba
Damasceni, neque per vim, etiamii omnia immisceas, trahere po-
teris, Licet enim particulam ως Βεος, ut Deus, ad animam, quae
ininfernumdescendit, conjungat, nunquam tamen evincas ver-
bis illis asseri, Verbum divinum , vel Deum illi animae mentis x^y
loco fuisse: & id asserere summae ineptiae, quod nec in lingua Grae-
ca tyrones facerent, esb Rythmus enim, & Troparii har-
monia , ut eo loco potius quam alio verbum illud exprimeretur,
postulavit; iecus enim in aliis membris, neque incompte adapta-
retur.
Eoque praecipue quod haec eadem sententia in aliis etiam
Patribus habeatur, ex quibus aliqua, ut melius Damasceni senten-
tia intelligatur, excerpamus. Athanasius de Incarnatione
Christi: ln Cbrifti quoque morte idipfum putet, corpore non ultra sepul-
cbrum delato, anima ad inferos penetrante locis ingenti intervallo difcri-
minatis. Sepulcbro quidem id quod corporeum erat, quia ibi corpus ade-
rat, recipere ; inserno vero id quod incorporeum suit. 6)ua ratione igi-
tur sattum ef, ut cum Dominus adejset incorporaliter, pro homine a mor-
te
 
Annotationen