Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Universitätsbibliothek Heidelberg [Hrsg.]; Salowsky, Hellmut [Bearb.]; Wattenbach, Wilhelm [Bearb.]; Perlbach, Max [Bearb.]
Die 'Alte Sammlung' — Heidelberg, 1984

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.23712#0151
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
et penis in eos per dominum nostrum Summum Pontificem
Iatis et ad faciendum omnia ea que in predicto Rescripto
apostolico continentur, et ad se obligandum suo et constituen-
tium nomine ad ea que eis per nos iniuncta ftierint adim-
plenda, Eisdemque procuratoribus suo et quo supra nomine
absolutionem et relaxationem a sententiis et penis supradictis
humiliter petentibus et deuote, nos habito Jurisperitorum et
Religiosorum consilio, de motu et intentione . . Opidanorum
dicti Opidi maiorum et minorum sollicite inquirentes, quia
ipsos de commissis per eos, adhesione videlieet Ludowici pre-
dicti, yere inuenimus penitentes, ab eisdem quatuor Procura-
toribus suo et aliorum nomine cautionem recepimus, quod a
fauore et adhesione predicti Ludowici destiterunt et desistent,
ad eosdem nuilo vmquam tempore reuersuri, Et quod in Sig-
num vere penitencie in crastino Ascensionis dominice vniuer-
sus clerus secularis et reiigiosus ac populus utriusque sexus
dicti Opidi cum cruce et reüquiis idem Opidum cum deuo-
tionis humilitate et orationibus circuibunt, et postea in Eccle-
sia parrochiali conuenient missam de beata virgine celebra-
turi et humiliter audituri, et quod postea infra octauam certo
die quem tunc publice nunciabunt, omnibus pauperibus acci-
pere volentibus, largas suas elemosinas, quod vulgo eine spende
dicitur, largientur, suumque publice recognoscent errorem.
Quo facto et per dictos quatuor quo supra nomine promisso,
Nos eosdem quatuor ac vniuersos . . Clerum . . Populum et. .
Singular es personas, ab vniuersis Suspensionum, Excommuni-
cationum, et Interdictorum, et aliarum quarumcumque penarum
Sententiis in eos dicte adhesionis ratione prolatis, in nomine
domini absolaimus in hiis scriptis, Interdictis et vniuersis
aggrauationibus si secute sunt, relaxatis. Quocirca Discretioni
vestre tenore presentium committimus et mandamus, quatenus
siatim visis presentibus in dicto Opido conuocetis . . Clerum
et . . Populum vniuersum, vt dicto die scilicet crastino Ascen-
sionis mane conueniant in humilitate cordis omnia que pre-
scripta sunt peracturi, eisque gratiam et absolutionem a do-
mino nostro . . Summo Pontifice et nobis factam per . . Reli-
giosum aiiquem expertum, scientem eos ad obedientiara sancte,
Romane Ecclesie faciendam inducere, exponi publice faciatis,
ac ante inchoationem misse ipsos ut premittitur absolutos, et
Interdicta relaxata publice nuncietis. Intimantes omnibus
3f«f*t. xxrv. 149 13
 
Annotationen