Universitätsbibliothek Heidelberg   [Hrsg.]; Salowsky, Hellmut [Bearb.]; Wattenbach, Wilhelm   [Bearb.]; Perlbach, Max [Bearb.]
Die 'Alte Sammlung' — Heidelberg, 1984

Seite: 157
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/alte_sammlung1984/0159
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
summa super titulis decretal., adit. in aliquibus locis, item
lectura inforciati per Odofredum, item Cinus super codice,
item codex cum glosis ordinariis, item constituciones feudo-
rum Frederici imperatoris, item über digestorum, item infor-
ciatum, item digestum, item inforciatum, item questiones
dominicales Bartholomei, item vnum codicem cum glosa, item
über vsus feudorum cum lectura Jacobi de etc., item reguie
Dini super regulis iuris, item decretales, quarum tria folia
sunt glosata, item summa Atzonis super codice et super in-
stitut., item volumen, item lectura super digestis Odofredi,
item libelli Odofredi, item summa Atzonis super codice, item
quidam Uber magnus, qui incipit: Quoniam sicut dicitur XII.
q. II. et finit in vltima linea: sed quid siquis preter pe-
nam etc. — Acta sunt premissa anno domini die mensis hora
indiccione pontificatu et locis superius in principio huius in-
strumenti designatis, presentibus prouidis et discretis viris
dominis Johanne de Stega vicario ecclesie Maguntine, Johanne
plebano ecclesie sancti Nicolai in Stega extra muros Maguntin.,
Johanne de Stega congnato prefati domini Johannis de Stega,
Georgio et Henrico clericis familiaribus prefati quondam Ma-
gistri Conradi de Hagenaw, ad premissa pro testibus vocatis
et requisitis. Item eodem die hora vesperarum, anno domini,
indiccione, pontificatu suprascriptis in ciuitate Magunt. pre-
dicta in curia dicta jmn 33(a^o[e constituti prefati domini
testamentarii in medium exhibuerunt quatuor sacculos de panno
lineo consutos clausos ligaturis et sigillo ipsius Magistri Con-
radi de Hagenaw sigillatos, quorum quilibet habebat vnam
cedulam sibi annexam. In vno quidem dictorum sacculorura
cedula sibi annexa scriptum fuit sie: in hoc sacculo sunt
nongenti quinquaginta floreni auri. In cedula alteri saeco
annexa fuit scriptum sie: in hoc sacculo sunt sexcenti floreni
auri. In sacculi tercii cedula appendenti fuit sie scriptum:
in hoc sunt trecenti floreni. In cedula quarti sacculi erat
scriptum: hie sunt centum libre antiquorum hallensium. Quos
quidem sacculos cum pecunia in eis contenta iidem domini
testamentarii clausos et sigillatos ut prefertur, dicebant ipsis
per sepedictum Magistrum Conradum adhuc viuentem presen-
tatos et aput ipsos repositos, quibus quidem sacculis apertis
pecuniaque numerata inuenerunt integram summam vni cui-
que sacculo asscriptam, protestantes quod de bonis ipsius

157
loading ...