Deutsches Archäologisches Institut / Abteilung Athen   [Hrsg.]
Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts, Athenische Abteilung — 1.1876

Seite: 107
DOI Heft: 10.11588/diglit.29169.11
DOI Artikel: 10.11588/diglit.29169.13
DOI Seite: 10.11588/diglit.29169#0121
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/am1876/0121
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
EXAMEN ANTIQUITATUM ATHENIENSIUM

107

riliorqve. Aer sanus et optimus, ni uclo superfluo et ex Dilu-
viorum noxiis vaporibus reddatur infectus . . .

Disc. II cap. 3 . . . D e s c r 1 p t i o f 1 u m i n i s 11 y s s i
et expositio causae huius operis.

[fol. 37 v.] Ulyssus Flumen, magis ob antiqvitatem cele«
bris, qvam ob magnitudinem nunc singularis, praeter qvod
sacer esset Musis, famosus etiam erat ob raptum Oritiae a
Vento Borea, vel potius a [fol. 38 r.] Borea Thraciae Bege;
nec non ob voluntariam mortem Codri Atheniensium Regis
ultimi. . . Sed prseter antiqvam illam1 hodie nihil, ac ne pri-
stinas qvidem habet aqvas, nam sic modico vado perfluit, ut
mihi potius rivolus qvam fluvius dicendus veniat, et qvi uno
saltu plurimis in locis superari qveat; imprimis autem sta-
tione Aestatis admodum parcus est, sed hyeme ex pluviis aut
nivibus montium accrescit atqve in Sinum Saronicum prope
Portum Phaleraeum sese exonerans Mari Aesraeo sese inserit.—

O

Ab Ilysso tanquam ex quadam ualle dum ascenditur uer-
sus Collem non adeo altam, in primo tanquam limine Athe-
narum modernarum et a promontorio Sunio uenientibus qua3-
dam Porta sese obijcit (non qua acl urbem ingressus, sed qua
ad Templum jouis olympii dam2 patens fuit), plurimas ad
latus dextrum habens Columnas, insentis cuiusdam hic struc-
turae indices. quae omnia per modicam nunc tenebrarum
transparentiam 3 minus nunc obseruare licuit; postea tamen
cum saepius ad meridianam etiam lucem cuncta perscrutatus
sim, pro ratione ordinis hic tractare libet, quia
A Joue Principium-

At cum mihi nunc animus sit, uibrare pennam super omne
id, quod reliquiarum est Antiquitatis Atheniensium, nemoquae-
so uitio uertat, quod Pausaniae inverso ordine descriptionem
Athenarum aggrediar; exinde quod ordiri me jubeat fortuna,
quae ex hac parte Athenas me introduxit; nihil obstante mihi

1 Laudem oder famam scheiut ausgefallen zu sein.

5 ianua? aditus? Oder olim?

3 Transfeldt betritt Athen bei Nacht.
loading ...