Deutsches Archäologisches Institut / Abteilung Athen   [Hrsg.]
Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts, Athenische Abteilung — 1.1876

Seite: 120
DOI Heft: 10.11588/diglit.29169.11
DOI Artikel: 10.11588/diglit.29169.13
DOI Seite: 10.11588/diglit.29169#0134
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/am1876/0134
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
120

TRANSFELDT

Turrem esse antiqvissimam et habuisse aliud qvid; qvod ho-
die non invenitur, qvemadmodum ille Triton aeneus qvi in
apice Turris stabat, Coronidem in manu tenens, per qvem in-
dicabat qvi ventus flaret; ita ut exemplo Horologii illud ani-
mologium jure meritoqve dici poterat. Miror Pausaniam, tam
curiosum rerum Athenarum conscriptorem, nullam facere
mentionem neqve huius Turris neqve illius Demosthenis;
tanta enim tempore suo fuere miracula Athenarum, ut ista
tanqvam vix operae suae pretium digna silens praeteriret; Cum
tamen hodie unum ex qvatuor miraculis habeatur eapropter
quod integra sit1 . . . .

[fol. 43 ?’.] Disc. III Caput II, in quo describitur
S i t u s U r b i s Athenarum m o d e r n u s.

Situatio Athenarum modernarum talis est. Versus Orien-
tem habet Montes Hymettum et Anchesmum; versus Septen-
trionem longa, plana et frugiferissima sese vallis explicat, non
solum plurimis consita olivarum Arboribus sed etiam vario-
rum fructuum, uti pomorum Citreorum aureorum, cerasarum,
granatorum, pyrorum, persicarum, prunorum etc., oleribus
abundantissima, uti lactuca, Brassica, cepis, allio, cucurbitis,
Siseribus, rapanis, cucumeribus peponibusqve etc. per me-
diam ramosus Eridanus2 percurrit, qvosvis hortos irrigando
et aliqvando modo non inundando. Ipsa vallis tam in longi-
tudinem qvam in latitudinem ad decem millia passuum fere
sese extendit, apellata a modernis Aovyos, et est illa ipsa, ubi
qvondam Academia sna habebat fundamenta, locus ut qvi
studiis qvondam erat aptus Platonicis, ita alter haud melior
aut felicior in tota reperitur Attica, ita ut haec unica Vallis
Cornu Copia3 Amaltheae dici possit. Versus Meridiem imminet
Vrbi Arx, qvondam dicta Ä'/.poTcoluj, rupi insistens, a cuius
radicibus Civitas principia sua exordiens tanqvam per gradus

1 Nach letzterem Merkmal mcechte man glauben dass das sog. Theseion
und der Partkenon die zweite Haelfte der «vier Wunder» bildeten.

So nannte man damals den Kephisos, dessen richtigen Namen Wheler (S.
346) feststellte; Spons Karte von Attika gibt nocli den falschen Namen.
loading ...