Böttiger, Carl August   [Hrsg.]
Amalthea oder Museum der Kunstmythologie und bildlichen Alterthumskunde — 3.1825

Seite: 421
DOI Heft: 10.11588/diglit.9753.20
DOI Artikel: 10.11588/diglit.9753.25
DOI Seite: 10.11588/diglit.9753#0478
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amalthea1825/0478
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
421

et chemiae professoribus Sandifortio Lugdunensi
et van Breda Gandavensi. Praeviam quandam huius
operationis notitiam publicavimus in Artium Lit-
terarumque nuncio (Kmist en Letterbode') 1324»
11. Deel N. 37. 27. August. — Humana erat see-
leton multo cinere tectum, cf. JVTinutoli’s Reise
p. 265. Pelina balsamo imbuta. Doleo me huius
nuncii exemplum nullum habere quod mittere pos-
sim. Complures Museo nostro additae sunt acces-
siones, de quibus lubentissime aliquod Tecum et
cum Boissereo qui praesens item suum bonae frugis
Diarium Artium commendavit, sim communicaturus,
si otium esset. Verum multum abest nt illo fruar,
et causae modo quae sint signific.avi. Propensae ergo
voluntatis indicia sunto Notitiae tres ieiunae illae
quidem, et stylo actorum publicorum conscriptae,
sed tarnen aliquatenus quid habeamus docentes,
quas communicavi cum Academiae Piectoribus ma-
gistratu abeuntibus, et e decreto Piegio fata Aca-
demiae novissimi anni enarraturis. Häs notitias,
quarum duae a Piectoribus Clarissio et Seegenbeekio
editae, tertia a Sandifortio iam iam edenda est,
mitto hodie vel cras ad Müllerum et Socios Biblio-
polas Amstelodamenses, qui ad Te per Hahnios,
bihliopolas Hanoveranos, illas Sunt remissuri. Sunt
igitur Clarissii Seegenbeekiique orationes editae
forma /±to, (quibus accedet mox notitia tertia)
quas accepturus es. Denique addo supplementum
Catalogi Musei Numarii Piegis nostri, a praefecto
de loiige conscriptum. Catalogum ipsum accepisti
sine dubio, me auctore, aut novisti ex Göthii Kunst
und Alterthum, IV. fase. 3. p. 112. Hinc videbis
p. 14. egregiam gemmam a Cupero descriptam, a
Bubensio aere expressam in dives bocce Museum
migrasse. Est puto ordine et pretio media inter
Pari sin um Achatem Sancti Sacelli et Vindobonen-
sem Apotbeosin Augusti. Gonstat Ilegi f. 50000.

s
loading ...