Böttiger, Carl August   [Hrsg.]
Amalthea oder Museum der Kunstmythologie und bildlichen Alterthumskunde — 3.1825

Seite: 430
DOI Heft: 10.11588/diglit.9753.20
DOI Artikel: 10.11588/diglit.9753.25
DOI Seite: 10.11588/diglit.9753#0487
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amalthea1825/0487
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
430

palma contendere possit. Cuius quidem CI. Colle-
gae et in donando liberalitatem, et in sapienter dis-
ponendo in genin m et diligentiam iusto , id est sum-
mo, encomio hic ornanda ducerem, nisi verecundo
eins pudori esset parcendum. In septem yero par-
tes omne Museum descripsit, nt Artis opera a meris
inscriptionibus sint distincta, et utraque a nummis:
atque inter Artis opera Orientalia a Graecis et Ro-
manis, tum Graeca aetatis antiquissimae seorsim a
minus antiquis sint disposita, tandemque proprium
locum occupent monimenta sepulcralia, cum Grae-
ca, tum Romana, Ad omnia andern haec non me-
diocris accessio facta est hoc ipso anno. Nam emtae
sunt anaglyphae inscriptiones aliaque monumenta,
Tuneto in Africa ab Humberto, et ex Attica a Rot-
tiersio allata; urnae barbaricae in Groningano agro
repertae Regis administrorum iussu huc translatae
sunt, et eximiis etiam donis, sive Reuvensii nostri,
sive Wilkinsii Angli, sive Matronae nobilissimae,
quae noiüen suum celari voluit, sive denique tuis,
CI. Arntzeni, quondam noster in amoenissima sta-
tione Hardervicena Collega, Museum illustratum
est. Quod ultimum donum quingentorum fere num-
morum Romanorum, argenteorum atque aereorum,
una cum minime spernenda antiquaria supellectili,
ut semper et apud posteros de generosa animi tui
indole testabitur, ita nos omnes Tibi plenissime
devincit. Plus enim esse nonnunquam in una urna
aut toreumate, in uno musivi operis vel tessellati
fragmento, aut nummulo, aut gemmula, quam in
spissis annalium voluminibus veritati praesidii in
rebus bistoricis, et aliunde notum est, et novis
propediem documentis, ex lapide in agro Cartha-
giniensi reperto, Punicam inscriptionem exhibente,
Hamakerus noster pro ea, qua valet, eruditione,
sagacitate et in urgendis studiis alacritate, com-
monstratnrus est.
loading ...