Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 106
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0122
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
io6

SVPPIEMEKTVM

am clarius quoddam lumen ex doctrinis & lectionibus superaddi-
tum , ad frugalitatem a coeca cupiditate trahere potuisset.

De eiusdem vigiliis , re diuinii, & meditatione.

Nofte intenipesta euigilans, duplex officium matutinum dixit.
Rem diuinam serme quotidie nulla spe quaestus temporanei fecit.
Mundus enim erat a mulieribus, mundus etiam a muneribus,
quibus alii nonnunquam iuxta sacras literas excoecantur. Cho-
rum, quando per otium licuit , & a studio liberior suit, libenter
frequentabat: atserens, se crebrius visitaturum , si bono & cir-
cumspesto auriga duce, maturior, & deuotioni similior, in can-
ticis concinnitas seruaretur. ( His auribus verba haec audiui.)
A leftione aut scriptura, vesperi celsans, ad latibulum sine sace
solus secessit. Inde creditum est, ipsumeo tempore meditationi
eorum, quae legerat, vel deuotis ad Deum suspiriis&compunftioni
vacauilse. Nam & prius circa meridianam, horam breui somno
indulgere solebat. Plerumque dixerat, se ab eremo nequaquam
abhorrere, si modo pauci paris propositi comites sibi forent. Cre-
dibile est , ipsum vitam iam dudum solitariam subiisse , nisi do-
ftisiimi amicissimique viri secus ei persuasissent : inprimis Dom.
praepositus Gabriel Btjel, summus theologus ; cuius consilio (ve-
luti sapientissimi patris ) maxime nitebatur, & post illum Petrus
Schottus, gubernator Argentoracensis reipublicae prudentillimus:
cuius duftu & impensis munus concionatoris in aede sacra ere-
ctum est : cum antea sratres quidam in ea declamalsent, quibus
non tam Dei, summique illitas templi, quam proprius honos &
quaestus cordi esse videbantur: qui tanta prosecto constan ia,me-
tu offensae eorum, quibus applaudi solet , vix interea vsi suis-
sent. Arbitrabantur sane amici solitudinis dissuasores, ipsius sa-
lutares ad plebem exhortationes ( vitae praelertim exemplari
coniunftas Domino Deo longe , quam abditum vitae genus, in qua
sibi ipsi tantum viueret ) esse gratiores ; vni praecipue eremi-
torio singulariter afficiebatur in valle Harundiensi iito , prope
Amorswyler Basiliens. dioeces. oppidum: quod ipse maiorem aut
amoris villam refte nuncupari putabat. In eo quidem loco , a

tene*
loading ...