Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 107
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0123
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IO. GEIL. KEISERSBERG. &C. I07

teneris annis eremitam nouerat ( cui nomen sratri Sebastiano )
quem propter vitae innocentis puritatem , mundique & omnium
eius deliciarum contemptum, sanftum, & Deo dile&um virum
suisse credebat. Ad eum nonnunquam locum, die diuo Bernardo
solemni ( qui illic Deus tutelaris siue patronus est ) ossenderat,
& ad populum illo tum conuenire solitum deuotislimos & audi-
torum corda compungentes sermones faciebat. ( Motus sui . & ego
ad deiiderandam eremum : & indubie dudum cum aliis introis-
sem, nili patronum nostrum & antesignanum praesulatus Basili-
ens. praeripuisset. )

De moribus in peregrinatione.

Dele&abatur enim , otio natio, abstrusa in montibus & syluis
eremitoria, vetusta sacella , antiquasque parochias inuisere, di-
tiorum reliquias contemplari, epigrammata vetera legere, quacun-
que sacra aede inita primum patronos salutabat. Coemiteria
circuiens pro defunctorum animabus, psalmum quempiam & col-
leftam ad Deum, sundere non intermittebat.

De pietate in Matrem.

Matrem grandaeuam, matronam honestislimam, auiam ve-
stram , libi cohabitantem, multis annis, vt pientidimus silius li-
beralissime cum summa veneratione fouit.

De ingrata ad coenas limitatione, aliiu/ue eius moribus.

Inuitus extra domum suam prandia sumpsit, quamquam a re-
ligiosis (etiam exemplaribus & nequaquam dissolutis ) saepissime
inuitaretur , raro tamen ad eos diuertebat, domi coenans , le-
slionem ex ore.familiaris auscultabat, die Mercurii a carnibus ab-
stinuit. Inter carnes & pisces nullam eligendo saciebat differen-
tiam , asserens, se vnum vt alterum aeque posse manducare.
Ad mensam suam, doftos & integros persaepe vocans , facetiis
honellissimis ad exhilarandos conuiuas, seruata omni maturitate,
nonnunquam vtebatur. Induci non poterat , vt apud benesicio-
rum patronos pro quibuscunque, etiam sanguine innetis, inter-
cederet, literasue conimendatitias scriberet: quoniam sutura ipso-

rura
loading ...