Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775

DOI Heft:
IV. Supplementum de Io. Keisersbergio; vti et de illius nepotibus Conrado & Petro Wickgramis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26042#0127
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i

DE 10. GEIL. KEXSERSBERG. &C. III
reliquis innumeris rebus aut argumentis sermones in manibus ha-
buerit, persuadeat sibi reliquos omnes pene declamatores posside-
re. Hoc autem lucri tenebit, quod in colleftis huius Termonibus,
aptissimas metaphoras, audituque non iniucundas similitudines
affatim inuenturus est , quas ex pio desiderio, veteres & dostis-
simos quosdam imitatus, afferre solebat, vt per eas vulgus cae-
teras doftrinas, ac res arduas & serias facilius memoriae com-
mendaret, in quibus profefto lepidissime adducendis, nullum ha-
buit secundum. In quibuscumque sententiis aut vocabulis Lati-
nis , in Germanicam iinguam exquisitissime traducendis, reli-
quos multos superabat. In apostillandis ad populum Euange-
liis (etiam diui Ioannis) & apte connestendis seu continuandis,
vt verba verbis cohaererent, & sententiae sententia quadraret,
vix sibi quispiam similis suit, in recensendis historiis bonum or-
dinem, optimam memoriam habuit. Nec ius pontificium , ne-
que leges sacratissimas ignorauit, id quod in viginti arculis, pru-
denti & iusto senatui Argentinensi oblatis , liquido cognosci po-
test. In materia virtutum & vitiorum ad populum praedican-
da Gitilkelmum Lugdunetifem omnibus praessantiorem indicabat.
In philosophia morali, Buridanum, & Murtinum de Magijlris
omnibus praeserebat. Ex bis, qui sermones scripsere, Iardanum
magis speculatiuum, Soccum assectiones plus mouentem , laco-
bam de Voragine in similitudinibus abundantiorem asserebat.
De aliis illius literarum Jludiis.
Nec solum deleftabatur sacrarum leftione scripturarum : ve-
rum etiam historias gentilium , poetas, oratores, & eorum in-
terpretes Ciceronem, Quintilianum, Senecam, Plinium, lose-
phum, Aulum Gellium, Macrobium, Polycratum, Petrarcham,
Aeneam Siluium , Platinam auidisfime legebat. Ioannis Pici Mi-
randulani commentarios cum magna voluptate versabat , aperte
inter condonandum assirmans : si vitae curstun Pico natura du-
plicasset ipsum nostro Augustino aut Hieronymo in dininis scri-
pturis vix inseriorem suisse futurum. Quicquid aetate nostra.di-
uersi passim scriptores, in lucem ediderunt,nolebat prorsus igno-
rare :
 
Annotationen