Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 116
DOI Heft: DOI Seite: Zitierlink: 
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0132
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile

11 6 S VPALEMENT VM
lam matronae peccata sua detegere cupienti , aliud aliquid su-
surrare nequaquam vereatur. Dolebat vehementer , metapho-
ras quasdam in concionibus suis auditas , clam se sub scoma-
tum typo impressas, eisque alias similitudines nunquam sibi co-
gnitas, intromixtas esse. Quamobrem sese apud reuerendos di-
ui Francisci patres de vna indigesta ( quam nunquam audie-
rat ) similitudine, per epistolam humiliter excusauit.
.De humili incejjlt.
In magnis stationibus , vniuerso clero praesente , in simpli-
ci vicariorum almutio, cum humilitate & modestia ( licet theo-
logiae prosessor esset ) incessit. Cum alii forte quidam, vel in-
ertes, vel nullo quarumcunque sacultatum gradu praediti ( vt
puta florido studii tempore apud mulos, equos , socos , vel in
cellis vinariis, aut pistrinis consumpto) vario & pretioso lupini
incedere viderentur. Ad cantum & psalmodiam , iuxta sestiui-
tatum diuersitatem, differenter & moderate instar aliarum dio-
cesium faciendam, elegantissimas ad summi chori clericos (hor-
tantibus praelatis) habuit orationes.
De amicitia magnatum.
Illustrisiquidem Argentinensis ecclesiae capitulo, pro sua pro-
sundislima sapientia, & Ipeftatissima integritate visus est non me-
diocrem habere fidem & auftoritatem. Fuit praeterea Chrissophoro
Basiliensi antistiti carus, Friderico Augustensi carior,Maximiiiano
Caesari cari/limus: a cuius maiestate multis nuper literis atque
nunciis accersitus, acbenigniliime susceptus,dubia quaedam propo-
lita explicauit, conciones habuit, vitaeque totius ordinem praescri-
psit, pacem praecipue inter Christianos principes saciendam, ac
iustitiam omnibus ministrandam, & latrunculorum inhumanam
saeuamque tyrannidem prorsus delendam commonesecit. Sicque
vix tandem cum commeatu gloriose dimissus est.Philippus quoque
modernus Agrippinae vrbis archiepiscopus literis manu propria
scriptis, quas vidi & legi , optabat ipsum sibi commorari posse.
Nam & dum in minoribus Argentorati ageret , Philippus eius
sermoues crebro audiebat, & integritate constantiaque perspefta
homi-
loading ...