Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 117
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0133
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IO. GETL. KETSEKSBERG. &C. II7

hominem pro siia innata virtute diligere coepit , & plurimum
obseruauit. Guilhelmo etiam moderno Argentiuensium pontifici
tenorem futurae & episcopalis vitae diligenter annotanit : cui si
maiorem, quam blandis assentatoribus & sanguisugis fidem habi-
turus est , repulsis auaris & munera recipientibus , atque impu-
dentissimis concubinariis ( per quos insimi & mediocres castigati
sunt) spero Dominum Deum , ad seliciorem magistratum ipsi
vel hanc gratiam largiturum , vt sacros ordines conferant, ius
dicant, epistolas scribant, mandata signent , clericos accusent,
mores censeant, multas exigant, qui ceteris integritate non in-
seriores, macula vulgo perspesta careant, ne morum & anima-
rum , minus quam sisci rationem habere videantur.

De collegio theologorum & canoniflarum erigendo.

Alberto episcopo multa prece viftus dederat ornatiisimas lite-
ras, quibus ipsum mouere satagebat, vtqnandam muliercularum,
samae propriae decus negligentium, ecclesiam in coelibum diuinl
pontificiique iuris interpretdm collegium, sua industria & austori-
tate ereftum iri curaret: vt sicut cathedralis ecclesia ex illustribus,
sic secundaria ex illuminatissimis conssaret viris: vt sicut illis bea- ,
ta virgo Maria regali ex progenie exorta patrona refulget ; sic
istis leuita Stephaniis, cuius sapientiae & spiritui, qui loqueba-
tur , resistere poterat nemo. Credidit Keifersbergiits : . nihil Deo
acceptius, nihil populo vtilius, nihil animae suae salubrinspium
Albertum efficere potuisse, quodque episcopatui nihil emolumen-
ti deperisset: immo plurimum magis ac magis accreuisset. Per-
sonas autem tales in hoc collegium suscipi dumtaxat debere, sua-
sit esse statuendum , qui doftores esfentduo, tres, autquatuor
in sacra theologia, totidemque baccalaurei sormati , & aliqui
iuris canonici , qui ibidem in eisdem sacultatibus legerent, &
nihilominus ea perficerent , quae cultus exigeret diuinus: quod-
que confestim, vbi de concubinatu quispiam couuiftus suisset, eo
ipso deponeretur. Credidit Kcisersbergius, vtique honestius hoc
esse, quam meretriculas quinque aut sex, vteius verbis vtar, de
crucifixi patrimonio nutriri, in dedecus vniuersi ssatus clericalis.

H 3 IA
loading ...