Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 118
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0134
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
SVFPLEMENTVM

118

Id si pius Atbertus fecisset: si, inquam sumrnae nobilitati ma-
gnitudinem scientiae coniunxisset , quantum laudis ac gloriae
apud probos, quantum gratiae apud superos fuislet consecutus.
Inuenirentur nunc affatim, qui sermones vel ad populum , vel
ad clerum sacerent, qui plebanis assisterent. qui clericos in du-
biis instruerent, qui publice legerent, qui sandam cruciatam
promonerent, qui tribunali in neceilitate praesiderent, qui in
animae soro timoratis ciuibus consulerent, qui discordes pacifi-
carent, qui episcoporum austoritatem defenderent , qui morum
censores esse possent, qui moniales monachis non addiftas visi-
tarent, & consessas absoluerent, qui populum ( bono saltem vi-
tae exemplo ) docerent : ex quibus vnus aut plures aliquando
pro summi templi concionatore vel absente vel aegrotante , ad
Dei gloriam , ad ecclesiae decus, ad populi salutem sermones
sacere potuissent.

Paucitas theologorum damnoja.

Pensiculabat indubie Keisersbergius,^em\do^\Kixn\vm esfe theo-
logorum desedum: cum tamen ecclesiae Dei bene gubernandae
vtiles sint & necessarii, sicut & saepe lamentatus est illorum pau-
citatem Bertholdus ffennenbergMoguntiims archiepiscopus,veritus
pro concionibus & parochiis theologos tandem defuturos. Pensa-
bat Keiferslergius vires suas.immiuensquesenium: quare cupiebat
alios quoque sui similes in vrbe Argentina educari posse: & li-
cet haud facile theologis ad praebendas pateat ascensus, ipse ta-
men alios, praecipue nepotes snos (vt vos duo testes & exem-
plar estis ) ad liudia sacrarnm induxit literarum : si forte tan-
dem ecclesiae Dei ad fidei & morum exaltationem opitulari po-
tuislent: adeo Christi fidem dilexit , adeo suit affeftus ecclesiae
catholicae, & singnlis eius membris , quibus prodesse & sua
communicare studebat , velut habens alta mente reposlnm :
Mandauit Deus vnicuique de proximo fuo. ( Optabat sacrarum
literarum in gymnasiiis auditores ante licentiam nanciscendam
ad duas res a praeceptoribus astringi. Primum.vt lectione senten.
tiarum expleta, quampiam decretalium, aut iurisconsulti lefturam

m
loading ...