Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 119
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0135
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IO. GEIT.. JvEISERSBERG. &C. II9

in manus acciperent : quo titulos & eorum ordinem , legendi-
que modum, communiaque & praegnantiora illius doftrinae voca-
bula , & iuris processum imbiberent > ne prorsus harum rerum
teiuni, in coetu iurisprudentum , velut elingues alliderent. Al-
terum , ne vel in epistolis , vel concionibus, titulos principum
vel praelatorum supra meritum , & dignitatem contraque vetu-
stum morem sacerent clariores : vt diuersorum vtriusque ssatus
graduum legitimum discrimen haberetur; indignum,censens,ab*
batibus titulos tribui episeoporum. )

De ephebis.

Circa ephebos pubeseentes, maximopere inuigilandum', cir-
cumspiciendumque esse dicebat, ne iam in biuio Pythagorico con-
stituti ad laeuam declinarent : sed vt dexteram virtutum viam
ingredi, a libidine ad castimoniam, ab insolentia ad obedientiam,
ab otio ad industriam, ab omni lasciuia ad modestiam , litera-
rumque studia deflerentur. ( Quapropter non erubeseebat, non-
nunquam ore suo iuniores sese visitantes, in quibus bonam indo-
lem esse coniecerat, ad gemis vitae moderatum, Christianamque
disciplinam adhortari. Audiuit ex eo paternas & benignas hn-
iuscemodi persuasiones Chriftophorus de Domo Nemetenlis tem-
pli canonicus, & T. Grefmundus, nosterque Othomarus Philo-
mela : in tribus his credibile est, suasus Keisersbergii haud fuisse
steriles & inanes. Ad id ego quoque semper operam dedi , vt
imienes ad dexteram virtutum deflerentur : licet in ea re mona-
chos,curtisanos, iureconsultos, immo ipsos quoque morum censores
offenderim, quod ( licet ego quoque olim sedustus ) ad castimoni-
am , & ad frugalitatem adolescentes inducere conatus sui. Inde
morsus, insidias , obtreflationes , libellosque samosos sustinui,
vti ad Leonem decimum summum pontificem ostendi, mansuetis,
cum principem carmine senili commemoraui, sacrosanfli Concilii
Lateranensis capitibus quibusdam innixus. )

De continuatis per multos annos fermonibus.

Praeter sermones , quos in Herbipoli, in Basilea, in Fribttr-
go, in patria sua, ceterisque locis passim ante oflo lustra secit:
H 4 postea
loading ...