Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 121
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0137
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE 10. GEIT-. KEISERSBERG. &C. 121

vita hora recitari non pojjit. Et licet post peregrinationem ad
specum diuae Mariae Magdalenae, sepulchro etiam loan. Ger-
son Lugduni deuote visitato : cuius & opera quaedam magnis
illic impensis exscribi curauit, postquam acerbiilimos calculi do-
lores, qubs aequanimiter tulit, annum sere septuagesimum ac-
ceslisset : nulla tamen ex parte eius, vel eloquentia , vel memo-
ria labefaftata; sed neque paululum imminuta videbatur. Itaque
creditu sacile est: coelesti ipsum Numine, quod naturae vires au-
xerit fuilTe, afflatum.

De perfecutionibus & iniuriis, quas perpejfus est.

Et quamuis mox a concionum suarum principio , multas in-
lurias, multos morius, multos contemptus, multas persecutio-
nes, libellos etiam famosos perpessus sit: leniter tamen &mo-
deste tolerans, a coepto non destitit: sed viriliter & constantis-
sime prosecutus, contemptumque iure suo contemnens , persua-
dere inter cetera conatus est: vt plerique luas concubinas (etiam
vetulas apud se faftas) auellerent, vt testandi libertas esset, vt
vltimo supplicio pleftendis & petentibus, venerabilis eucharistia
non negaretur : in quo nonnullae vniuersitates ( praecipue cla-
rifflma nostra Heidelbergensis ) illi adstipulatae sunt. Fersuade-
re etiam studuit, ne pueruli , qui nesciunt , quid saciunt , qui
inter Remigii & Francifri regulam nondum discernunt, ad coe-
nobia ( laxae atque dissolutae praesertim vitae ) intruderentur :
qui forsitan ob id olim parentibus suis stygios lacus imprecatu-
ri sunt, & reieftis cucullis asacrosansta sede apostolica liberta-
tem ad seculum redeundi impetraturi, vti liac aetate multi di-
uersorum ordinum fratres a Leone decimo impetrarunt , con-
questi, se in pueritia ad monasteria coactos. In bis & aliis pas-
sus est vir optimus peruicacifflmos contradistores, populo sorsitan
jure suo applaudere gestientes, quorum aliqui ( quos dominos
magistros vocant) scriptis etiam ipsum vincere aggredi sunt,quo-
rum iacula munimentis inexpugnabilibus formalisiime confutauit
& elisit. Extant hodie diuersa vtrinque scripta,& stili elegan-
tia & senteutiarum neruis longe diisimilia : quae propediem ( si
H 5 Deus
loading ...