Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 122
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0138
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
122

SVPPT.EMENTVM

Deus volet) in lucem sunt proditura. Tum omnibus vere do-
stis liquido patebit eius eloquentia , industria , & sinceriliima
in scribendo energia , reliquorum vero incondita barbaries, pue-
rilis inertia, & impura mentis afse&io. Tentabat inter alios qui-
dam ventrosus , fabarum forte plenus , ipsum scriptis vincere ,
qui palam in cancellis verba haec de laqueo venantium comme-
morans: venantium a veneno deduxit: vulgo nostro (der vergitf-
ten ) interpretatus. Alius afixologus maior , quam theologus,
tamen vitae liberioris Augustinianus communionem reorum mor-
tis impugnaturus, hanc contra eum Achillem adduxit: Si latro-
nibus daretur eucharistia , tunc rultici dicerent : Ecce Chrissas
tacet /aper rotam: vt eius barbaris aut similibus verbis vtar.
Nec solum a monasticae, sed etiam a noslrae prosessionis homi-
nibus iniurias & persecutiones passus est. Dum enim cum aliis
integerrimis praestantilsimisque viris, Chrisiophoro Ptenhentiofii-
siliensium nunc episcopo, Ioanneque Simler, iureconsultis , &
Melchiore Kiintgsbachio, theologo, iussu & auctoritate praesulis
Alberti, episcopatus visitationem coepisset: vnus, sibiipsi conscius,
multis praebendis, sed pluribus spuriis oneratus , ilia sua pu-
gione se consossurum, sanfte iurabat. Alius se praebendam suam
( cui munus concionatoris annexum est ) Romae apud primam
sedem impetraturum minabatur. Passus est etiam insidias vsque
ad sanguinem a cognatis cuiusdam magni inreconsulti, cuius vlti-
mam voluntatem constantissime tueri contra episcopi conniuentiam
moliebatur. Passus est obscoenissimum libellum famolum in
asini figuram ligatum, & in cancellos ante pedes snos conie-
stum. Passus est a quodam sacrilego , & adultero testamenti
solennis impugnatore ( in quem beneficus fuit) detestandas ob-
treftationes. Passus est a fraterculo quodam ( qui nihil nesci-
re se putat ) acerbistimam per literas inuectiuam. Palsus est
ab aliis fraterculis , qui ipsum in thermis quibusdam , ma-
gnum esse Insorem apud integerrimos viros ( quorum aliqui
hodie sunt superstites ) falso insamauerunt. Passus est a trutan-
nis, dum eleemosynam distribueret, grandes contumelias & im-

pro-
loading ...