Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775 [VD18 90369912]

Seite: 123
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1775/0139
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IO. GEIE. KEISERSBERG. &C. 123’

properia. Passus est peregre proficiscens a versipelli viarum co-
mite & idiomatis interprete , fraude^ & perfidiam in Gallia.
Passus est haud paruam auri iafturam a lanceariis peditibus in
Germania. Passus est sibi illudi a puerulis ( quos chorales vo-
cant) quorum intempestiuae nonnunquam lasciuiae per quotidia-
nos sere nummos ansa praebetur , at neglestam in templo & in
scholis disciplinam, carnisices postea laqueo vel ense compensant.
Quomodo, si quaeras, a pueris illis illusus est: audi. Ab exor-
dio sermonum suorum annos ante triginta cernens vir optimus
ipsorum petulantiam in choro, & discholiant, incompositosque mo-
res, paterne illos, vrgente conscientia, reprehendere coepit: mox
vnus illorum insolentior, Liguriam ei ficus in faciem ostendit,
pollice per medium digitorum exerto, forsitan id edoftus aut
iussus, a quopiam curialium auarorum; quorum multi theologos
oderunt , & omnes eos persequuntur , qui de sua intolerabili
auaritia ( quam neque Turei, neque Iudaei in sua qualicunque
religione sustinerent) loquuntur, seribunt, praedicant: quorum
vnus ipsum rabulam verbosum appellabat, ad reliquos concio-
nem suam adituros inquiens: curnam illum loquaculum & bla-
teronem auscultatis? Alius vero de ista gente palam dixit, eum
omni rhetoricarum scientia prorsus carere , nec quicquam apte
vnquam persuasisse, immo minus ad persuadendum , quam mi-
nimum ex familiaribus suis idoneum existere. Scit Deus (quem
testor ) illum auarissimum, & ex auaritia coecum in hunc elo-
quentilsimum, atque innocentissimum virum ( qui omnes has iniu-
rias, obtrestationes, minas, & contumelias modestissime tulit) exe-
crabiliter esse mentitum. Habuit enim noster Ioannes , praeter na-
tiuam afsabilitatem, & summam omnium literarum doftrinam, siu-
gularem etiam apte condonandi artem, atque prudentiam : quippe
qui vtramque Ciceronis rhetoricam, Quintilianique, & Senecae de-
clamationes examusiim legerat,& in demonstratiuo deliberatiuoque
generibus exercitatissimus, ad singulas res persuadendas, singulos
rhetorum locos artificiosissime afserre sciebat. Venam & teno-
rem ChnjfoJiomi,Bcrnardique,& aliorum eloquentissimornm,prae-
cipue
loading ...