Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 169
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0019
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC.

“ Item in die Erhardi lacobus Wimpseling , de
„ Iohannes Suemis de Windssheim, loh. Scheffb^rger & loh.
„ Dur, de Rottenburga determinauerunt sub magistro Conra-
„ do Stürtzel, & quiiibet eorum det plus pro intitulatione. „

An. 1467, “ Feria quinta ante Laetare suit congregatio Vni-
„ uersitatis & tune magistri facultatis dispensarunt cum Gottsrido
„ Han sub communi forma super anno completo post: baccalaria-
„ tum&c. Item pro tune similiter fuit dispensatum cum IadJVim-
„ pfeling,de Sletflat super anno completo post baccalariatum &c.„

Sed nulla deinceps in a£tis nostris wimphelin-
gi mentio fit: licet omnia & singula excutiendo per-
quirendoue nihil prorsus operae studiique omiserimus.
Certum tarnen est, & satis expeditum, eundem post
id quoque temporis Friburgi haud semel commoratum
fuisse. Testantur id epistolae ipsius wimphelingi,
vti typis excusae , *) ita duae quoque nondum edi-
tae : confirmant idem aliorum virorum dostorum te-
stimonia, & praecipue 10. brisgoici, theol. Fri*
bürg, qui exemplo cuidam 10. trithemii catal. il-
lustr. vir. Germ, quod is poßederat, cuiqne scholia
& adnotatiunculas passim ad marginem adsperserat,
dum trithemivs de iac. wimphelingo afturus,
haec commemorat: Finit adhuc in ciuitcite Spirenß,
manu sua addidit : nunc Fnburgenfi. Fastum id esse
circa an. 1504. ex omnibus temporis locorumque ad*
iunstis satis luculenter colligi potest.

Sequuntur iam epistolae duae wimphei.ingi
hucusque ineditae , atque ex seriniis nostris in lu-
cem protrastae; qnae ad rem praesentem faciunt: **)
L 5 Pro-

*) Quod paullo post, de editionibus opusculorum a IVimphe«
Hugo euulgatorum a&uri, clarius adhuc ostendemns.

**) Plura, quae ad illustrandas epistolas istas pertinent, &
postea , & praecipue alio loco , vbi de Pkilomuso data ope-
ra commentabimur , inuenire , atque ad rem praesentem
conserre iicebit.
loading ...