Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0021
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE TAC. WIMPHEtlNGO. 171
V. P. persuadeant Phitomufo , vt tandem cesset ab infamatio-
ne mea, & a spurcißimis suis contra me scriptis: alioquin ipse
me coget publicare vel vnam solam epistolam, manu sua scri-
ptam , quae apud me est , quam dedit olim ex Ingolstat ad
magistrum Friburgensem 3 in qua describit mulseres Bauaras tur-
piter, turpius earum societatern & consuetudinem , quam cum
eis se habuisse gloriatur , turpistime quinque adolescentes no-
minatim ( quorum adhuc duo Friburgi sunt ) prouocat , inci-
tat & inflammat ad libidinem, & ad luxuriandum , turpiori-
bus, inquarn, & obscoenioribus verbis, quam Martialis aut Catul-
lus vnquam vsus sit, vt manisestum fiat omni genti , vter no-»
strum dignior sit ferula , vel virgis, quas vtique homini seni ac
prope sexagenario & sacerdoti minari, mihi videtur impium &
indignum. Dominus Deus vestras humanitates adiuuet ad fe~
liciter praesidendum ssorentissimo Gymnasio , & ad plantandas
optimas literas atque virtutes. Ex Argentina quinto Cal. De->
eembrjs 1505.
e. y. p.
humillimus deditissimusque
Jacobus Wympfeling,
de Sletstat.
Magnisicis circumspe&ifßnrisque qitarumuis facultatum prosef
sori bus, excelso Reliori, ceterisque de Concitio florentifsimi Gym-»
nasii Friburge.nsts, Dominis & praeceptoribus maximo-
pere colendis, diligendis, & obferuandis.
Excellentissimi Patres! retulit quidam bibliopola Friburgensi
hic Argentinae, Friburgi rumorem esse exortum : nos impresi.
suros nescio quid contra nationem Sueuicam : de quo ego me
cuplo excusatum habeant Excellentiae vestrae. Nunquam in ani-
mum meum venit, contra Sueuos quicquam icribere, quippe qui
cum Sueuis ad XXX. annos maximam familiaritatem habui Hei-,
delbergae & Spirae ( imrno tantam ) quod ante XXII. annos
paqlti Sueuorum ex Heidelberga mecum vitro ascenderint ad,
Siet-
 
Annotationen